05 septembre 2006

Qui pocula ...

Est in lingua Gallica proverbium quod ait : "Qui pocula frangit, pretium eorum solvat ". Quid honestius ? Quid rectius ? Quid justius ? In vita civili quis audeat huic sententiae non parere. Si in praedio vel in domo vicini tui sive voluntarie sive imprudenter damna aliqua affers, nonne sive sponte tua sive a judice coactus debebis ea sarcire ? Nonne haec est lex, ut ita dicam, naturalis ? Quid autem vidimus fieri in Libano ? 1500 domus ab aëroplanis nationis vicinae dirutae, plerique pontes, fabricae, officinae, aedificia publica,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:56 - Commentaires [7] - Permalien [#]

05 septembre 2006

Tristis anniversarius

Hodie 4 m. Sept. cadit tristissimus anniversariorum, cum hoc ipso die anni 476 (CDLXXVI), id est ante 1530 annos, Roma, caput Imperii Romani Occidentalis, expugnata est et occupata ab Odoacro, rege tribus cujusdam Germanorum, qui, destituto ultimo Imperatore Romulo Augustulo, ipso facto, ut aiunt, sustulit Imperium Romanum Occidentale, et postremo dedit aditum multitudinibus Barbarorum. O tristis eventus, et quam infaustum omen fuit nomen illud Romuli Augustuli . Num, sicut ille Rex Mahometanus nomine Boabdil, nisi fallor), qui,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:25 - Commentaires [5] - Permalien [#]
03 septembre 2006

Quo modo ?

Rogavit me amicus noster GREGORIUS Novo-Caesariensis quo modo utendum sit indice vel catalogo lectorum et lectricum, qui variis temporibus commentarios miserunt. Fatendum mihi est me non habere aliquid certi quod rerspondeam. Cum consilium suscepi eorum nomina colligendi, ego solum cupiebam invenire qui essent ii qui respondissent, et quis eorum numerus esset. Nunc scimus eos fuisse non quinquaginta, ut conjeceram, sed tantum quadraginta quattuor. Quod tamen non est parvus numerus.Quod ad usum hujus indicis pertinet, ut supra dixi,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:42 - Commentaires [1] - Permalien [#]
02 septembre 2006

Index (sequitur)

Ut heri promisi, lectorum lectricumque indicem hodie persequor : Luis 5/03/06 -- Salvator 10/03/06 -- Ludovicus 22/03/06 -- Josephus Benignus 2/04/06 -- Nagash 21/04/06 -- juli 24/04/06 -- Mamahuhu 5/05/06 -- Albinus 9/05/06 -- Regina Noctis 17/05/06 -- Julius Caesar 20/05/06 -- Centurion 21/05/06 -- Max 21/05/06 -- Caputsaxiens 4/06/06 -- Pseudolus 5/06/06 -- Thersites 12/06/06 -- Skias onar 6/07/06 -- Nemo 14/07/06 -- Ansgarius 20/07/06 -- Martin Lothar 10/08/06 -- Gregorius 28/08/06 -- Marie-Pivoine (MARIA PAEONIA) 01/09/06 -- ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:56 - Commentaires [5] - Permalien [#]
01 septembre 2006

A Musa principium

"A Jove principium", his verbis incipere solebant antiqui poëtae opera sua ("Ek Dios arkhômestha"). Ego quidem non a Jove, sed a Musa mihi amicissima incipiam indicem lectricum et lectorum qui mihi commentarios suos miserunt pretiosissimos. Etenim prima lectrix quae diario meo respondit, et id primo ipso die quo id edidi, fuit ThalieD ("THALIA"), quae postea fidelissima lectrix semper mansit. qua de causa nominare eam volui singulariter. Ergo ecce principium indicis vel catalogi quem vobis promisi. (Dies quem notavi post unumquodque... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:31 - Commentaires [6] - Permalien [#]
31 août 2006

Reversus domum

Reversus Lutetiam heri Mercurii die, ut institueram, statim incepi consilium meum nomina lectorum colligendi exsequi. Ab initio hujus diarii mense Septembri anni praeteriti facto, usque ad diem hodiernum plus quam mille commentarii perlegendi mihi erant... Quod negotium multo longius inveni quam exspectabam. Jucundissimum tamen. Nam plurimi horum commentariorum sunt re vera delectabiles, sive faceti, sive graviores, sed semper digni non solum qui legantur, sed qui relegantur. Dissertationes Maximi Hispani eloquentissimae,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:22 - Commentaires [0] - Permalien [#]

28 août 2006

Pergratum...

Pergratum mihi fecistis, optimi lectores et lectrices, THERSITES, REGINA NOCTIS, LUDOVICE, et tu nove amice, GREGORI NEO CAESARIENSIS, mihi confirmando me non surdis canere, neque lapidibus loqui ! Itaque consilium cepi, de quo vos rogare velim, sperans vos me certiorem facere probandumne an improbandum vobis videatur. Nam haud magis ad me pertinet quam ad vos. Ecce de quo agatur. Anniversario editionis hujus diarii appropinquante, nam mense septembri anni praeteriti creatum est, in animo habeo lectorum et lectricum nomina, qui... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:49 - Commentaires [7] - Permalien [#]
27 août 2006

Frustra ?

Hodie, cum librum Erasmi Roterodami evolverem, qui Adagia inscribitur, forte incidi in catalogum quem fecit adagiorum quae ad laborem frustra susceptum pertinent. Quorum numerus parvus non est, nam nimis saepe evenit ut homines fructum sudoris sui non carpunt ! Ex his proverbiis elegi, animi causa, ea quae mihi visa sunt jucundissima et aptissima ad consolandum hominem qui alicui rei operam suam frustra impendit: Arare littus - Arenae semina mandare - In aqua sementem facere - In saxis seminare - In aqua scribere - In arena aedificare... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:33 - Commentaires [5] - Permalien [#]
25 août 2006

Me taedet hujus vitae !

Mihi fatendum est, optimi lectores et lectrices, me vehementer taedere vitae rusticanae quam ex jam fere duobus mensibus ago in villa mea sub Alpibus sita... Adeo nihil mihi longius est quam dum Lutetiam ejusque lumina redeam, iis quas immerito vocant ferias denique tandem exactis ! Hic certe aër est purior, vita est quietior, ambulatio est jucundior, temperatura est amoenior, somnus est altior, sed quae molestia in hac solitudine ! Quam desidero tumultum urbis, turbas in traminibus subterraneis congestas, linguas alienas ubique... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 22:53 - Commentaires [1] - Permalien [#]
23 août 2006

Solatium

Post celeberrimam seriem certaminum perifollicorum quae omnium animos ad se converterunt hac aestate inita, sunt alia certamina lusoria nunc temporis inter omnes nationes tentata, et inter ea id quod heri factum est inter Libanum et Gallia, in ludo qui a Patre Caeleste Eichenseer, illustrissimo Latinitatis vivae propugnatore, vocatum est "follis bascaudarius". Nescio unde ille vir in creandis vocabulis ad nominandas res Romanis antiquis ignotas prudentissimus hoc verbum sumpserit. Sed nemo est qui nesciat de quo ludo agatur, ab... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [1] - Permalien [#]