17 septembre 2006

Quid est veritas ?

Recte monet optimus NEMO. Quid est veritas ? Meministisne Jesum in Evangelio Johannis, a Pilato rogatum : "Quid est veritas ?" nihil respondisse ? Verum est nos, ex orationibus aut colloquiis moderatorum civitatum , plerumque legere in actis diurnis vel audire per televisionem unam tantum aut perpaucas sententias, quae in lucem eduntur quasi valerent pro summa opinionum ab hoc aut illo expressarum. Verisimile est, ut dicis, papam hanc sententiam de Mahometo (quam attribuit Imperatori cuidam Byzantino) in contextu multo latiore... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:56 - Commentaires [1] - Permalien [#]

16 septembre 2006

Maledictus XVI

Pontifex Maximus Romanus imprudenter se gessit, cum aliquot tantum verbis fere funditus evertit aedificium diu et patienter ab antecessoribuss suis constructum quod erat quasi monumentum concordiae adhuc tenuis inter religiones Christianam et Mohametanam. Protulit enim in oratione in Germania patria sua habita locum ex controversia inter Imperatorem Byzantinum et Doctorem quemdam Theologiae Mohametanum saeculo quindecimo facta, in quo Imperator Christianus severiter rogabat collocutorem suum, dicens:"Quid novi attulit Mohametus vester... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:18 - Commentaires [2] - Permalien [#]
15 septembre 2006

Equus et detector

Hodie, praeconio quodam ab amico nostro ALBINO in loco cui titulus est Ephemeris commonefactus, novum textum in Latinum versum legi. Est una historiola 'inquisitoria' a clarissimo scriptore Conan Doyle conscripta, inquisitionem continens ab illo detectore nobilissimo nomine Sherlock Holmes ejusque comite medico Watson susceptam. Historia inscribitur 'Fulmen argenteum' (Anglice:'Silver Blaze'), quod est nomen equi egregii, qui paulo ante cursum, e quo omnes conjiciebant eum victorem evasurum, subito intempesta nocte evanescit, dum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:54 - Commentaires [0] - Permalien [#]
14 septembre 2006

Nescio quomodo....

Optimi lectores et lectrices, nescio quomodo gratias agam vobis qui animadvertistis hodie esse diem anniversarium hujus diarii, et occasione hac oblata, tanto cum calore mihi gratulati estis meque tam amanter hortati estis ut pergam quod non sine temeritate incepi eodem die anni praeteriti. Verum est quod propositum meum erat unoquoque die aliquid scribere, nam illud dictum a Plinio attributum clarissimo pictore Graeco Apelli "Nulla dies sine linea" ( apud Apellem quidem agebatur de linea pingenda non scribenda, sed nihil refert!)... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:28 - Commentaires [0] - Permalien [#]
12 septembre 2006

Confessio

In novissima sua oratione publica Georgius Frutex coactus est tandem confiteri, jussu suo, Centralem Speculatorum Agentiam (CIA) Civitatum Foederatarum Americanarum complures violavisse omnes leges quibus servanda sunt jura humana, cum permulti homines solum suspecti tromocratiae, sed ne accusati quidem, clam et secreto transportati sunt in terras alienas, ubi nulla jura observantur nullusque cruciatus aut tormentum in carceribus vetitum est. Certe omnia haec scelera jampridem notissima erant omnibus hominibus in toto orbe... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:52 - Commentaires [4] - Permalien [#]
11 septembre 2006

Infaustus anniversarius

Hodie, 11 m. Sept., celebratur infaustissimus anniversarius. De die loquor, quo praeses Chiliensis, democratice electus, interfectus est a militibus exercitus sui, jussu eorum duce, Augusto Pinochet, adjuvantibus Americanis speculatoribus et mercennariis. Post mortem Salvatoris Allende, quem Americani, praeside Ricardo Nixon, expellere ab officio, quoquo modo, volebant, dictatura mansit permultos annos et causa fuit mortis complurium milium hominum, per cruciatus plerumque immanes. Hoc erat anno 1973, sed nunquam in oblivionem venire... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 20:40 - Commentaires [1] - Permalien [#]

09 septembre 2006

Hodie, nihil

Hodie, optimi lectores et lectrices, nullum anniversarium habeo quod commemorem. Mox tamen, perendie scilicet, die 11 m. Septembris, unum fore credo. Quanquam vivere semper cum rebus praeteritis non debemus. Nolimus semper commemorare eventa jampridem fere in oblivionem obruta. Quod nos Galli praesertim facere solemus. Nostrum videtur esse 'peccatum' parvum, ut dicunt. Verum est historiam nostram ditissimam esse eventis: eversiones, bella civilia et nationalia, clades et victoriae clarissimae, reges capite damnati, praesides... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [2] - Permalien [#]
08 septembre 2006

Alter Anniversarius

Post anniversarium expugnationis Romae ab Odoacro, hodie commemorandus est alter anniversarius multo majoris momenti quam ille. Octavo enim die m. Septembris anni 70 (LXX), capta est ab Vespasiani filio Tito, post bellum quattuor annorum, urbs Hierosolyma, caput gentis Judaeorum. Oppugnatio et expugnatio urbis et Templi a Tacito in Historiarum libro quinto narratae sunt. Sed singularissimum est quod scriptor Romanus refert de prodigiis quae evenerunt cum Titus obsideret Templum. Nam, ut dicit, "Templum in modum arcis propriique... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:52 - Commentaires [3] - Permalien [#]
07 septembre 2006

De somniis (sequitur)

In bibliotheca mea inveni libellum cui titulus est 'Clavis Somniorum'. Quam opportune in manus mihi cecidit ! Denique tandem scire potero quid significent mea somnia ! Sed aliquot paginis evolutis, intellexi pleraque somnia interpretanda esse 'a contrario'. Exempli gratia, si in somnio vidisti te mortuum, est signum vitae longae; mortuum et inhumatum, etiam melius, signum est felicitatis; si vidisti aliquem mortuum, quasi esset adhuc vivus, significatur exitus bonus negotiorum a te susceptorum. Item si parentes aut affines vidisti... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:46 - Commentaires [0] - Permalien [#]
06 septembre 2006

Somnia

"Nox venit, et secum somnia nigra trahit" (Ovidius Naso). Mihi persaepe occurrit somnium quoddam 'nigrum', ut dicit poëta. Est enim molestissimum. Et semper idem vel fere idem. Ego mihi videor in urbe quadam esse, simul mihi cognita et incognita. Nomen ejus enim cognoscere mihi videor, sed ipsa re vera est prorsus dissimilis urbi quam hoc nomine cognosco. In hac urbe ergo habeo laborem tunc primum efficiendum aut munus implendum quod nondum obii, nam antea nunquam ibi fui. Itaque desperanter erro per vias incognitas et pertimesco... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:52 - Commentaires [3] - Permalien [#]