Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

4 décembre 2006

De felibus: Excerptum ex Massenspeculo

“FELIS vel cattus notum animal, muribus avibusque, nonnumquam et pullis gallinaceis infestum. Unde Elephantis custos felis iungi solet, ut mures arceat (1). Mas femina salacior, haec foetus sui amantissima, noctu iuxta atque interdiu videt, tum saepe...
Publicité
Publicité
1 décembre 2006

Libanus

His diebus Libanus iterum fervet. Intus factiones inter se (fortunate adhuc verbis, nondum armis) pugnant. Foris multae nationes auxilium suum ei proponunt et profitentur se operam dare ut independentiam ejus tueantur, sed unaquaeque ea conditione ut...
29 novembre 2006

Ambitio morbida...

Ubique terrarum animadvertimus, quotiescumque in aliqua civitate eligendus est praeses novus, quod fieri solet seu quarto , seu quinto, vel sexto septimove quoque anno, multos candidatos (et nunc temporis quoque candidatas!) se ostendere et summum magistratum...
28 novembre 2006

De proeliis asymmetricis (sequitur)

Hesternum textum ad bella quae asymmetrica vocantur pertinentem vix miseram, cum cogitare coepi de hac notione, et mihi visus sum invenire re vera pleraque proelia, non solum ea quorum mentionem feci heri, committi quoque 'impari Marte'. Exceptis iis...
27 novembre 2006

Bella asymmetrica...

Abhinc annis paucis Americani hanc novam locutionem invenerunt ad significandum hoc genus proeliorum quae committebant in variis orbis terrarum regionibus . Non quod hoc genus novum fuerit, nam praeter proelia inter exercitus 'justos' commissa, quae vocari...
Publicité
Publicité
26 novembre 2006

Mors aviae voluntaria...

Stupuit totus mundus nuperrime morte voluntaria, quam sibi conscivit mulier quaedam Palaestina, prope milites aliquot Israëlianos, ut eos una secum quoque necaret. Quod facinus vocabulo Japonico "Kamikaze" vulgo nominari solet. Cur stupuit totus mundus...
24 novembre 2006

Is fecit cui prodest ?

Adagium notissimum est, si scelus aliquod commissum est, quod ait : Is fecit cui prodest. In rebus politicis vero non tam manifesta est ejus efficientia quam in privatis. Etenim in privatis sceleribus, ut ita dicam, exempli gratia, si homo quidam interfectus...
24 novembre 2006

Mea culpa...

Mea culpa, optime NEMO. Miscueram enim (intempestive!) inter commemorationem independentiae die 4 m. Julii celebratam et diem gratias agendi quarto die Jovis m.Septembris dedicatum commemorationi adventus peregrinorum puritanorum a Britannis expulsorum....
22 novembre 2006

Indicae gallinae

Hodie est ultima dies vitae complurium milionum Indicarum gallinarum, quas ad commemorandam suam independentiam a Britannis impetratam Americani cras immolabunt. Ad agendas gratias, ut dicunt. Sed quid ad has miseras creaturas pertinet, si homines, antea...
21 novembre 2006

Neces politicae ...

Fere cottidie (vel quotidie, si mavultis : videte quid scripserit THERSITES in diario suo) audimus aut legimus de necibus politicis in variis regionibus perpetratis. Modo in Russia diurnaria quaedam, quae symbolas scribebat de rebus in Tsetsenia gestis,...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité