Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

25 janvier 2007

Musica

Hodie vesperi adfui in ' Domo Radiophoniae Gallicae ', quae est aedificium ingens rotundum in ripa fluminis Sequanae situm, haud procul (o me fortunatum ! ) a domo mea, afui, inquam, concentui musico, cujus participes e diversis regionibus venerant, alii...
Publicité
Publicité
24 janvier 2007

Rediit hiems

Totam in Europam rediit hiems. Post aliquot dies quibus temperies fere verna fuit, frigus rursus nos invadit. In Gallia complura milia autocinetorum in viis glacie et nive detenta sunt proxima nocte longas horas. Aëriportus quidam clausi sunt, nullis...
23 janvier 2007

Januarius lentus...

His mensis Januarius semper longior videtur quam ceteri menses. Cur ? Nescio. Fortasse quia, quodam modo, incipere videtur a feriis Nativitatis, et habere hac de causa paene quadraginta dies ! Aut quia sumptus et impensae haud mediocres profusa sunt occasione...
22 janvier 2007

Nimium sanguinis...

Quam rectissime mones, optime JLCG ! Ubique nimium celebrantur et commemorantur viri qui famam suam assecuti sunt sanguinem effundendo, sive duces exercituum, sive navarchi, sive reges vel tyranni fuerunt. Rationem inire conatus sum viarum Parisinarum...
22 janvier 2007

Regis caput...

Hoc ipso die vigesimo primo m. Januarii anni millesimi septingentesimi nonagesimi tertii caput Regis Galliae Ludovoci Sexti Decimi cecidit in corbem machinae ab ejus inventore Doctore Guillotino nominata, quod supplicium fortasse non tam crudele fuit...
Publicité
Publicité
19 janvier 2007

Lectio alit ingenium

Hanc sententiam inveni apud Senecam meum (Ep. ad Lucilium 84). Etenim sine lectione ingenium, ut ager sine aqua, siccitate laborat et paulatim fit quasi sterile. Sed quid legendum est ? Acta diurna ? Ita, sed non solum ea. Nam quae ex actis diurnis cottidie...
17 janvier 2007

Hostes hostium...

Est proverbium Gallicum quod ait : "Hostes hostium nostrorum nostri amici sunt". An eadem sententia in aliis linguis exprimitur ? Nescio, sed mihi videtur necessarium. Nam semper in historia permulta inveniuntur exempla hujus rei. Nonne audivimus Franciscum...
16 janvier 2007

16 m.jan.1556

Quadringentos et quinquaginta unumabhinc annos, die sexto decimo mensis Januarii anni millesimi quingentesimi quinquagesimi sexti (semper mihi fuit perdifficile numeris Latinis recte uti, itaque quoties mihi occasio offertur eis utendi, eam nunquam praetermitto...
15 janvier 2007

Carmentalia

Hodie, quinto decimo m.Januarii, celebrabantur Romae Carmentalia. Carmenta fuit una nympharum Romanarum quae vocabantur Camenae (et postea cum Musis Graecis assimulatae sunt). Illa Carmenta mater Evandri, regis Italiae, erat, sed imprimis praeclara fuit...
13 janvier 2007

Animalibus, non hominibus

In actis diurnis hodie publicatis legi nuntium qui admirationem movere debet : Asssociatio quaedam Isrëliana juribus animalium tuendis dedita impetravit a civitatis suae rectoribus ut murus continuus interrumperetur, qui Palestinienses ab Iraëlianis dividit,...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité