11 février 2007

Anniversarius felix

Hodie celebrandus est anniversarius singulariter felix: etenim die 11 m. Febr. 1990, e carcere ubi inclusus erat a magistratibus injustis et "melanophobis" ante 27 annos, exibat Nelsonus Mandela, heros omnium qui rassismum et separationem phyleticam oderunt. Per illos 27 annos, quanquam judices quasi perpetuo libertatem ei offerebant ea sola condicione ut certamen suum aequalitatis causa inter nigros et albos susceptum repudiaret, nunquam e proposito suo decessit, donec custodes, perseverantia ejus lassati, eum emiserunt senem, qui... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:43 - Commentaires [2] - Permalien [#]

10 février 2007

Tria mala...

Si credimus Jano Secundo, poëtae neo-latino Hagiensi saeculi sexti decimi, tria mala homini minantur, quae omnia littera F incipiunt. Etenim in uno ex epigrammatis suis, scribit : " Quae mala sint hominum rebus tria maxima, scire // Quaeris ? Habe paucis : femina, flamma, fretum. " Tria maxima mala, inquit. Et omnium primum femina. Miserum Janum ! Verum est eum mortuum esse vix annos viginti quinque natum ! De femina, vel de feminis, quid non dictum est ? Nonne aliquis (cujus nomen nunc me fallit) de ea affirmavit : "Malum quidem, sed... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:56 - Commentaires [0] - Permalien [#]
09 février 2007

Vox tacuit...

In hoc diario quondam lectores hortabar ut diarium ('blogum'') a puella quadam Bagdatensi Anglice scriptum adirent, cui titulus est : 'Baghdad burning' (Latine, ad instar illius Vergiliani 'Ardet Ucalegon': 'Ardet Bagdatum'). Nam in hoc diario inveniebatur narratio vividissima et, ut videbatur, protinus veridica, eventuum et calamitatum quibus afflictabatur caput antiquae Mesopotamiae. Puella illa, cujus nomen et aetas, in partibus saltem quas legi, non indicabatur (sed, si modo ejus scribendi credebamus, eam satis juvenem esse... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 21:19 - Commentaires [0] - Permalien [#]
07 février 2007

Lassitudo...

Sunt tempora quibus lassitudo scriptorem diarii cujuslibet invadat. Cum animadvertit nuntia quae haud paucis proximis diebus emisit nullos commentarios attraxisse, quasi omnes lectores et lectrices uno virgae ictu alicujus maleficae incantatricis subito evanuissent, facere non potest quin semetipsum roget num operae pretium sit pergere ita lagoenas, sicut nauta naufragus in insula deserta relictus, in immensum mare dejicere, ubi nemo unquam eas inveniet aut, si quis eas invenerit, de iis respondendo minime curabit. Solitudo,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:40 - Commentaires [2] - Permalien [#]
04 février 2007

Ama te ipsum...

Ut solet clamari medico morbo quodam laboranti : " Medice, cura te ipsum ! ", in animo mihi est omni homini dicere : " Homo, ama te ipsum ". Quis vel quid mihi hanc sententiam suggessit ? inquietis. Eam inveni in quodam libro , cujus erat titulus : " Ama te ipsum, ut vita te amet ". Vel, aliis verbis : Si vis vitam te amare, ama te ipsum. Nonne scriptum est in libro Christianorum : Diliges proximum tuum, sicut te ipsum ? Utrum huic praecepto omnes qui se Christi discipulos esse profitentur pareant aut semper paruerint an non, ad rem... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:27 - Commentaires [0] - Permalien [#]
01 février 2007

Februarius

In Fastis Ovidii lego haec verba quae admirationem meam aliquatenus excitarunt : " Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres, // Primus, ut est, Jani mensis et ante fuit; // Qui sequitur Janum, veteris fuit ultimus anni ...// Primus enim Jani mensis, quia janua prima est; // Qui sacer est imis Manibus, imus erat.// Postmodo creduntur spatio distantia longo // Tempora bis quini continuasse Viri." Etenim Februarius mensis consecrabatur Manibus et feralibus, nam vocabulum 'februa' significat 'piamina'. Sed quod admirationem meam movit... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:32 - Commentaires [0] - Permalien [#]

31 janvier 2007

Vetitum fumare !

A crastino die vetabitur fumare tabacum omnibus in locis publicis Galliae ! Quod jamdudum passim vetitum erat : in traminibus, in stationibus ferriviariis, in aëroplanis, in tabernis, in cauponis, et a longo tempore antea in theatris, in cinematographeis, in odeis, in museis, nunc pertinet ad omnia loca publica. Sine dubio hoc consilium sanitatis publicae causa captum est, sed magis atque magis in dies animadvertimus libertatem nostram deminui. In autocinetis, in aëroplanis, etiam in aliquibus autoraedis longis, zona securitatis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:47 - Commentaires [0] - Permalien [#]
30 janvier 2007

Ad aram Pacis

Apud Romanos hodie 3O m.Jan. celebrabatur Pax. Meminerimus enim versuum Ovidii in fine libri primi Fastorum, ad mensem Januarium pertinentis: "Ipsum nos carmen deducit Pacis ad aram // Haec erit a mensis fine secunda dies". Hunc morem, ad aram Pacis congregendi, jampridem obliti sumus. Utique Pax (cum littera maxima) jam apud nos non exsistit. Ut olim Astraea, Dea Justitiae, hominum sceleribus a terra expulsa in caelum refugit ("Ultima caelestum, terras Astraea recessit", canit idem Ovidius), ita Pax jamdudum planetam nostrum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:36 - Commentaires [0] - Permalien [#]
29 janvier 2007

Preces...

De Sortibus Vergilianis iterum. Heri cum poëma Vergilianum evolverem, forte in versum incidi, qui dicit: " Desine fata Deum flecti sperare precando " Haec sunt verba Sibyllae Palinuro respondentis, qui, mortuus, in aquam demersus, fluctibus agitatus, desiderabat in terra humari, "sedibus ut saltem placidis in morte quiesca ". Ita confitetur Sibylla et, per ejus os, Vergilius ipse, Deos precando fatum mutari non posse, ergo preces inutiles esse. Attamen in multis et variis locis videmus Aenean (pium Aeneam!) Deos Deasque precari, 'ad... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:48 - Commentaires [0] - Permalien [#]
27 janvier 2007

Sortes Vergilianae

Legi alicubi homines Medii Aevi in quibusdam occasionibus, exempli gratia antequam consilium aliquod caperent, solitos esse consulere quas appellabant 'sortes Vergilianas'. Quid faciebant ? Aperiebant librum Vergilii fortuito, et quicumque versus iis sub oculos veniebat, putabatur ab iis fore quasi consilium vel hortatio ad quoddam inceptum ineundum. Puta me id facere et invenire versum Eglogae X : " Omnia vincit Amor : et nos cedamus Amori " Nonne id me animum addet vel incitabit ad quaerendam animam illam quam vocant sororem, id... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [1] - Permalien [#]