03 octobre 2011

QVOMODO VALET MVNDVS ?

Quomodo valet mundus ? Responsum : Pessime, Dominae, Domini ! Etenim si ad statum mundi rerum materialem respicis, vides stratum ozonis perforatum et radios solis mortiferos ad terram permittens, vides naturam caeli in pejus mutatam et ita calefactam, ut aliquando glacies polorum liquefacta augere possit maris aquam ad mergendas insulas et urbes multas prope litora sitas, vides terrae motus et procellas turbinesque ingentes vastantes civitates , vides morbos et pestilentias inauditas delentes populos innumerabiles, et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:34 - Commentaires [2] - Permalien [#]

17 juillet 2011

DE DIE QUARTODECIMO MENSIS IVLII

Die quarto decimo mensis Julii quotannis celebrari solet anniversarius Maximae Rerum Mutationis Gallicae, quae evenit anno millesimo septingentesimo octogesimo nono (MDCCLXXXIX), cum populus Bastillam, castellum Lutetiae situm, expugnavit, carcerem ingentem, sed tunc temporis fere vacuum, quod vulgo signum despotismi regis Galliae habebatur. Populus, vel potius plebs, hanc seditionem fecit, non factio quaedam militaris, ut evenit in aliis civitatibus. Nullus dux, nullus miles in causa erat, sed turba tumultuosa, quae milites... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 11:12 - Commentaires [5] - Permalien [#]
19 juin 2011

FATVM ROMAE

Heri in televisione Gallica, a “catena” (ut ajunt) c.t. ARTE diffusa est pellicula quae FATVM ROMAE inscribitur. In qua narrantur res quae evenerunt a caede Caesaris usque ad pugnam Actiacam, id est ab anno quadragesimo quarto ad annum tricesimum primum a.C.n., quod est temporis intervallum quo Romae potentia de Senatorum  (et Populi)  manibus ad tres, mox ad duos, denique ad unum  virum collata est. Etenim post Caesarem interfectum a Bruto et Cassio, Marco Antonio bene successit ut rerum potiretur, una cum Octaviano... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:12 - Commentaires [8] - Permalien [#]
22 mai 2011

DE DOMINICO S.K.

Postquam tot homines de casu Dominici S.K. in variis linguis et diversis modis nuper scripserunt, et praesertim post eos qui Latine id fecerunt (NEMINEM dico et ICONOCLASTEM in primis), me facere non posse quin ipse opinionem meam exponerem censui, ne lectores illorum solum Gallum animo fingerent sententiam suam de hoc casu loqui non audere. Verum est me diu dubitasse essetne mihi adversandum opinioni duorum scriptorum quos alioquin maximi facio  et aestimo, immo valde amo et diligo. NEMO enim Gallos reprehendit quod quadamtenus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:09 - Commentaires [6] - Permalien [#]
09 mai 2011

EPIGRAMMA DE CAEDE OSAMAE BEN LADEN

Laetificatus Obama fuit caede hostis acerbi,             Qui  tantum annorum fugerat incolumis. Gaudeat,  exsultet merito ! verum caveat  ne     Sit vivo gravior  mortuus hostis atrox ! Pastrix                                              
Posté par Pastrix à 17:39 - Commentaires [1] - Permalien [#]
23 avril 2011

HIEMS ABIIT, EGO EO RVS

Vale, acris hiems ! Ave, ver novum ! Denique tandem sol terram calefacit, aura suavis flat sub puellarum castulis. Omnia reviviscunt. Venit mihi tempus ab urbano cultu et tumultu procul abeundi, et rusticam nostram domum petendi. Quae in Alpibus Septentrionalibus sita est. Ibi nulla televisio, fere nulla acta diurna, vix nobis radiophonum est, quod nobis nuntios a reliquis terris afferat. Ibi pax, quies, “mugitusque boum” ! Etiam interrete deerit, ita ut soli libri solitudini aliquid solacii praebeat. Sed quot et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:03 - Commentaires [2] - Permalien [#]

27 mars 2011

AVE, CAvDEX IMPERATOR

Vt populi posset sibi conciliare  favorem      Caudex elegit  bella movere foris. Se sperans nomen ducis summi meriturum,              Si terrore implet pectora missilibus. Dulce videtur inexpertis bellum, ait  Erasmus,      De nostro, credo, Caudice vaticinans. Pastrix
Posté par Pastrix à 11:53 - Commentaires [2] - Permalien [#]
20 mars 2011

DE DIVERSIS MODIS CVM INCENDIIS CERTANDI

Sunt  duo per mundum loca  nunc  quae incendia vastant : In Libya  prior est,  alter inest  Asia. Hic aqua  jactatur, qua sperant ignem inhibere.          Illic in prunas, contra, oleum jaciunt ! Pastrix
Posté par Pastrix à 16:47 - Commentaires [0] - Permalien [#]
06 mars 2011

EPIGRAMMA IN DVCEM LIBYAE

Desine, Gaddafi, civilia bella movere !     Nonne tot anni quos solium  Libyae Usurpas non sufficiunt tibi ? Quin imitaris      Vicinos socios qui nuper exsilium Optarunt potius quam caedere cives.     Tu qui pastor eras, sit tibi cura ovium ! Pastrix
Posté par Pastrix à 17:42 - Commentaires [4] - Permalien [#]
19 février 2011

VIVAT LIBERTAS !

Vbique fere  terrarum his diebus celebratur rerum mutatio in terris arabicis quasi subito facta, et  libertas a populis modo tyrannis subjectis tandem vindicata. Sed estne haec celebratio omnino sincera ? Apud populos certe, at apud rerum moderatores variarum civitatum, fortasse non ita.  Nam inter gentium gubernatores exsistit amicitia quaedam et communitas utilitatum, quae eorum multo magis interest, quam libertas populorum. Itaque usque ad extremum haesitabant plerique principum, exspectantes quid fieret et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:00 - Commentaires [2] - Permalien [#]