16 mars 2007

De Johanne Secundo

Totum diem egi Latinae linguae studendo, vel potius poëtae cuidam neo-latino sexti decimi saeculi, nomine Johanni Secundo, cujus opera grex quem participo editurus est cum versione Gallica. Opus haud leve. Hic poëta, quanquam adhuc fere adulescens mortuus est (natus enim erat 25 annos), multa carmina omnium metrorum reliquit, complura milia versuum continentia : Elegias, Epistulas, Epigrammata, Silvas, Odas, Funera etc. Unaquaeque pars carminum habet interpretes suos, meum vero est omnia relegere et, si qua forte menda invenero, ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:19 - Commentaires [0] - Permalien [#]

14 mars 2007

De Idibus Martiis

Cras scribere non potero. Itaque hodie commemorabo Caesaris necem. Persona fuit multiplex. Primum in eo quod ad mores suos pertinet : nonne appellatus est "omnium mulierum vir et omnium virorum mulier" ? Quis principum nostrorum praesentium aut praeteritorum eadem laude dignus videri possit ? Sunt certe nobis irrumatores ut Guillelmus Clinton, moechi ut Franciscus Mitterrand et, si rumoribus credimus, Jacobus noster, paedicatores ut non pauci principes Ecclesiae, mulieres multorum virorum, ut Diana, et, olim, Elizabetha Prima et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:27 - Commentaires [1] - Permalien [#]
13 mars 2007

Muri...

In Ephemeride Latina lego "ultimum murum dirutum esse". Agitur enim de muro qui Nicosiam urbem Cypriam in duas partes dividebat inter cives Turcice et Graece loquentes. Sed si bene intellexi nuntium quod legi in actis diurnis, murus quidem dirutus est, vel potius muri pars subruta, sed in loco ejus saepes quaedam erecta est, a militibus adhuc custodita. Quod similius videtur signo vel symbolo, ut aiunt, quam libertati revera utrisque datae transeundi ex una parte ad alteram. Sed mihi quidem valde mirum visum est, quod in hoc... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:49 - Commentaires [1] - Permalien [#]
11 mars 2007

Lingua mendax...

"Lingua mendax et dolosa,// Lingua procax, venenosa,// Lingua digna detruncari // Et in igne concremari //" canitur in carmine quodam Burano. Haec verba mihi in memoriam occurrerunt, cum praesidem nostrum hodie vesperi audirem populo Gallico valedicentem. Nam finis mandati ejus appropinquat. Post sex enim septimanas novus (vel nova) praeses in locum ejus succedet. In oratione hac ultima, aliqua cum animi conturbatione (simulata an vera ? nescitur), iteravit quam Galliam Gallosque amaret, quomodo omnibus viribus adnisus esset per hos... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:11 - Commentaires [0] - Permalien [#]
09 mars 2007

De Dea Viriplaca

Hanc historiolam excerpsi ex Valerii Maximi Dictis Factisque Mirabilibus, qua demonstratur quomodo Romae jurgia inter virum et uxorem orta expediri potuerint, ante quam crearentur qui "consiliarii conjugales" hodie vocantur : " Quoties inter virum et uxorem aliquid jurgii intercesserat, in sacellum Deae Viriplacae, quod est in Palatio, veniebant; et ibi invicem locuti quae voluerant, contentione animorum deposita, concordes revertebantur". Mos protinus mirandus ! Satis utrique nimirum videbatur, quod collocuti erant coram Dea illa, ut... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:56 - Commentaires [1] - Permalien [#]
07 mars 2007

Mulieres

Cras dies mulieris celebrabitur. In toto terrarum orbe. Quo modo ? Puto quamque terram suo modo singulari eum celebraturam. In Europa fient multi conventus, ubi iterabuntur longae orationes quibus laudabuntur feminae, et deplorabitur inaequalitas adhuc manifesta inter virum et mulierem in omnibus rebus : sive in labore, ubi mercedes feminarum multo adhuc minores quam marum, etiamsi eodem opere ambo funguntur, sive in rebus politicis, ubi multo plura munera viris tribuuntur quam mulieribus, sive in vita cottidiana, ubi hae pluribus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:49 - Commentaires [2] - Permalien [#]

06 mars 2007

Sextus ubi ...

"Sextus ubi Oceano clivosum scandit Olympum // Phoebus et alatis aethera carpit equis ...//" Sic Ovidius diem mensis Martii sextum in Fastos suos inducit. Ejus enim tempore hic dies festus erat, nam erat anniversarius accessionis Augusti imperatoris ad dignitatem Pontificatus Maximi. Hodie quid sit commemorandum nescio. Nullus nunc temporis imperator vel princeps vel praeses dignus videtur, qui eligatur Pontifex, nedum Pontifex Maximus. Frutex solus fortasse hanc dignitatem sibi optare auderet, nam sibi videtur omnium exercituum pro... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:55 - Commentaires [0] - Permalien [#]
05 mars 2007

De optimo medico

Nuper legi in biographia Marcelli Proust, illustrissimi scriptoris Galli praeteriti saeculi, cujus opus celeberrimum inscribebatur "De quaerendo tempore amisso" (Gall.A la recherche du temps perdu) eum nulli medico confidere se posse, nisi ei qui eodem morbo quo ipse laboraret vel laborasset. Etenim dicere solebat in libris nihil disci posse, nisi experientia quaedam viva adjiciebatur: scientiam sine experientia nihil valere. Mira sententia, primo aspectu. Nonne enim homines solent, si aegrotant, medicum quaerere quem bona... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:56 - Commentaires [5] - Permalien [#]
04 mars 2007

De petitione principatus

Nemo est linguae Latinae studiosus qui ignoret illam epistulam quam fertur Quintus Tullius Cicero ad fratrem suum Marcum scripsisse sub titulo "commentarioli petitionis", in qua consiliis suis se eum velle adjuvare profitetur ad petendum consulatum. Estne autem verisimile fratrem tribus annis natu majorem, et honorum cursu suo jamdudum inito, praetura etiam haud obscure functum, consiliis fratris sui minoris eguisse in hac occasione ? Nescio, sed quoniam omnes fere commentatores consentire videntur in hoc commentariolo tribuendo... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:33 - Commentaires [0] - Permalien [#]
02 mars 2007

Centones

Hodie adfui lectioni professoris cujusdam Anglici, nomine Hugonis Tucker, de centonibus Laelii Capilupi, poetae neo-latini Itali Saeculi sexti decimi. Sed quid est cento ? inquietis. "Centones dicuntur vestes a variis panniculis ac diversis etiam interdum coloribus consarcinatae (anglice: patchwork). Ad harum similitudinem centonem vocant carminis genus ex diversis carminibus, et carminum fragmentis, hinc atque illinc arcessitis, contextum quasi consutum". Sed addendum est hoc carminum genus parodiae simile esse solere. Sic Ausonius,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:11 - Commentaires [1] - Permalien [#]