27 avril 2007

Acriter pugna(bi)tur

Inter duas acies quae praelium commissurae sunt de rerum potiundo in Republica nostra acrius in dies contenditur. Utrique sunt bina cornua, sinistrum et dexterum. Factioni dexterae auxilia afferuntur a cornu suo dextero, sed cornu ejus sinistrum debilius. At contra alterae partes validum cornu sinistrum habent, atque sperant sibi subsidia haud contemnenda submissum iri a tertia factione, cui in ultima contentione partes agere non licebit, ut scitis. Utrimque suffragiorum numeri cum spe et metu simul computantur. Interea tempus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:42 - Commentaires [0] - Permalien [#]

26 avril 2007

De tuendis silvis

Hodie in ephemeride quadam ex iis quae gratis in tramine subterraneo Lutetiano distribuuntur, et propter hoc METRO inscribitur, legi hoc nuntium valde singulare: " Cantrix quaedam Americana, nomine Sheryl Crow (nomen insolitum, quod Anglice significat 'Cornix', speramus cantricis vocem jucundiorem esse quam avis a qua nominatur ! sed ad rem ipsam nihil refert), quae sivarum impigerrimam defensatricem se profitetur, in diario suo hortatur ut unusquismque (unaquaeque) nostrum, quoties ad alvum laxandam it in cellam intimam, utatur ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:47 - Commentaires [0] - Permalien [#]
25 avril 2007

Calor !

Calor hodie etiam interabilior fit, quam heri, quasi aestas jam advenisset. Calor, infortunate, non poeticus (utinam esset !), sed calor tantum physicus, qualem ferre eo gravius nobis videtur, quo paucis abhinc diebus adhuc paene hiemalis tempestas erat. Nonne, hebdomade proxima, cum in domo mea montana agerem, in altitudine septingentorum metrorum sita, nivem haud paucam vidi in montium nos cingentium clivibus nondum liquefactam, quin immo aliquot fauces proximas propter gelu et nives adhuc clausas ! Et subito hic calor ! Nos tamen... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:34 - Commentaires [0] - Permalien [#]
24 avril 2007

De tempestate

Tempus nobis esse videtur, ut certamen de principatu Reipublicae Gallicae susceptum paulisper neglegamus, — donec saltem clarius perspiciamus ad utram partem se collatura sint suffragia a candidato 'centrali' collecta, quae numero sunt plus quam sexagies centena milia —, et de re quae haud minus nostra interest loquamur, de tempestate dico. Quae his proximis diebus omnino mutata esse videtur. Jam cum ruri agerem, duabus hebdomadis praeteritis, calor paene aestivus exoriri incepit, diurno saltem tempore, nam noctes frigidulae esse... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:09 - Commentaires [1] - Permalien [#]
23 avril 2007

Certamen principum

Rure in urbem heri redii, mature satis ut suffragium meum dare ad eligendum futurum nostrum praesidem mihi liceret. Quod feci, nam ex iis sum qui censeant civibus cujuslibet civitatis suffragium in comitiis dare non tam esse jus quam officium quo ei fungendum sit. Paulo postquam portae locorum ad suffragia civium accipenda paratorum clausae sunt, jam exitus comitiorum cognoscebatur : ex duodecim canditatis soli manebant duo qui maximam suffragiorum partem collegerant, scilicet is cui favent optimates, id est factio dextera, nomine... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:39 - Commentaires [0] - Permalien [#]
05 avril 2007

Valete ad 22 m.Aprilis

Eo rus. Ad ferias Paschales agendas. Illic ordinatro et interreti uti non potero. Itaque hoc nuntium scribo antequam proficiscar. Die Solis 22 m.Apr., quo rediturus sum, cognoscemus denique inter quos duos candidatos praeses ReiPublicae Gallicae nobis eligendus sit. Nam adhuc sunt 12 candidati ! Sed verisimillimum est, nisi casus inopinatus evenerit, duos superstites fore ex his tribus : Nicolaus Sarkozius, factionis dexterae, qui fuit administer rerum internarum severissimus, aut Segolena Regalis, partium sinistrarum candidata, aut... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:37 - Commentaires [5] - Permalien [#]

01 avril 2007

Ver verum adest !

Decem abhinc diebus, cum in hoc diario haud sine gaudio scribebam : Nunc tandem ver adest, et notissimum carmen Horatianum proferebam quod his verbis incipit "Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni", magis calendario confidebam quam caelo quod per fenestram cernebam, et adhuc potius hiemale quam vernale videbatur. Omnibus enim diebus sequentibus vix aliquot horis sol nubibus et imbribus expeditus apparuit, et temperatura aëris saepe sub decem gradus cadebat, etiam in planitie, dum in montibus nix iterum solum tegebat, summam... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:46 - Commentaires [2] - Permalien [#]
25 mars 2007

Quot libri !

Hodie, ut quotannis facere soleo, mercatum librorum sollemnem Parisiacum lustravi. Hic mercatus (quem vocare possimus 'nundinas librarias') non dissimilis est ei qui quotannis mense Octobri Francofurti in Germania habetur, sed, ut mihi videtur, haud tam ingens quam ille. In hoc tamen plus quam mille editores, non solum Galli, sed etiam ex aliis terrae regionibus venientes, exponunt et venalia proponunt complura centena milia librorum res omnis generis tractantium. Ingens lustratorum multitudo in angustis spatiis inter mensas librarias... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:35 - Commentaires [0] - Permalien [#]
21 mars 2007

Ver adiit !

Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni, Trahuntque siccas machinae carinas: Ac neque jam stabulis gaudet pecus, aut arator igni, Nec prata canis albicant pruinis. Jam Cytherea choros ducit Venus, imminente luna, Junctaeque Nymphis Gratiae decentes Alterno quatiunt pede, dum graves Cyclopum Vulcanus ardens urit officinas. Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto, Aut flore, terrae quem ferunt solutae: Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, Seu poscat agna, sive malit haedo. Pallida mors... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:32 - Commentaires [1] - Permalien [#]
19 mars 2007

Attendite !

Attendite, optimi lectores et lectrices ! Est mihi aliquid vobis dicendum. Cum hoc diarium scribere incepi, mihi proponebam ut nullum diem mihi praeteriret quo nullam lineam exararem. Hoc erat ante fere unum annum et dimidium. Quam diligenter conatus sim hoc propositum tenere, non tamen tam accurate quam sperabam, testimonium est quod usque adhuc haud minus quam 444 nuntia hoc loco edita sunt. Infortunate, cum nunc in dies minus minusque tempus mihi vacet ad scribendum, valde timeo ne omittere cogar vetus propositum meum "Nulla... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:34 - Commentaires [2] - Permalien [#]