17 juin 2007

Democratia ?

Hodie extremum suffragia dedimus ut expleretur legumlatorum coetus, nam praeterito Solis die omnes eligi non potuerunt, media suffragiorum parte civium suorum non assecuti. Sed exitus ultimus vix dubius est. Longe major pars sedium a praesidis fautoribus occupabuntur, adversariis ejus vix quartam earum partem servantibus. Itaque infortunate exspectandum est omnes potestates in iisdem manibus fore per quinque proximos annos: potestas legislativa, cum utriusque coetus, legumlatorum et senatorum, longe major pars ad partes praesidis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:36 - Commentaires [0] - Permalien [#]

09 juin 2007

Caecilia Matella

Nolite putare, optimi lectores et lectrices, dum Matellam scribo, me aliquem lapsum calami (vel potius lapsum "claviarii") imprudenter commisisse. Minime ! Consulto feci, per jocum, de Caecilia, Nicolai Brevis, uxore, loquens. Non quod hujus dominae figura ullo modo referat imaginem vasis illius in quod vesicae exonerari noctu solent, nam illa nihil elegantius, nihil mundius, nihil fastosius inveniri potest, dummodo talis esse velit ! Utique forma quidem illa multo praestantior quam vir suus (quod non perdifficile est!). Me tantum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:35 - Commentaires [7] - Permalien [#]
03 juin 2007

Acta est fabula !

Acta est fabula ! Plaudere non necesse est. Sed queri, lugere, lamentari, quid prodest ? Cladem accepimus horribilem. (Fuit "Annus horribilis", ut verbis Reginae cujusdam utar). Non est culpa nostra. Nunc patiendum est, et exspectandum, si forte, ut iste res hinc illinc agitat et disturbat, fortasse pedem offendet et praeceps procumbet... Nam jam videtur concitatus ut equus ex carcere in circum subito emissus, qui aliquando ante metam spumans et exhaustus ad terram casurus est. Nunc autem aliunde alio volitat, de minimis maximisque... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:11 - Commentaires [4] - Permalien [#]
26 mai 2007

Quinque annos !

Nunc consummatum est: habemus pupam!!! pupam ejus generis quod alienis manibus per fila movetur. Cujus manibus ? Multorum. Amici ejus Fruticis, inter alios, etiamsi, cum nuper in Domo Alba eum convenit, a photographicis secreto petiit, ut providerent ut fere tam procerus quam socius suus videretur...Sed quid refert, si canis minor quam dominus suus videtur. Antonius Blair abiit, in locum ejus succedet fidelis Nicolaus ... In actis diurnis aliquot abhinc diebus legi plerosque Belgarum qui Gallice loquuntur nobis eum invidere et eum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 21:46 - Commentaires [0] - Permalien [#]
20 mai 2007

"Benignae"

Ex insula Rea Lutetiam reversus, diarium meum repeto. In insula ita pessima fuit tempestas, — ventus, imbres, frigus —, ut vix e domo exire potuerimus. Quod tamen non valde mihi displicuit, nam otio opportuno uti mihi licuit, ut librum legerem quem amicus quidam mutuum mihi dederat, qui nongentis fere paginis constat... Eum quattuor diebus legi, Jove adjuvante pluvias quasi continuas effundendo. Cui libro titulus est "Benignae" (Gallice: Les Bienveillantes), quo nomine ad Eumenidas alluditur. Ita enim Graeci euphemistice appellabant... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 14:53 - Commentaires [0] - Permalien [#]
11 mai 2007

Secessus in insula

Nolite putare me de praeside nostro novo (di eum perduint!) locuturum esse, qui, postquam palam nuntiaverat se post electionem secessurum esse aliquot dies in monasterium, ut animum suum recreet et se quasi in solitudine paret "ad fungendum munere suo gravissimo cum maxima dignitate", ad insulam Melitam tandem aëroplano privato avolavit et illic in navi lusoria haud parva (60 metrorum longitudinis !), ab amico ditissimo invitatus, luxuriose dies et noctes aliquot egit. Quantum mutatus ab illo, qui paucissimis abhinc diebus,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:13 - Commentaires [3] - Permalien [#]

07 mai 2007

Sicut pugil...

Sicut pugil adversarii sui pugnis contusus, percussus, conscisus, humi jacens, deficiens, spiritum aegre ducens, paulatim ad sensum sui redit, tantum ut intellegat se in summa victum, sine ulla spe acceptam cladem reddendi, et ut clarius, dum exspergiscitur, clamores triumphales audit, quibus adversarius suus a spectatoribus salutatur, ita media fere pars Gallia, quae candidatae partium popularium favebat, cum comitiorum exitum cognosset, quorum victor pronuntiabatur praeses factionis dexterae, primum aures suas claudere cupiebat,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:52 - Commentaires [3] - Permalien [#]
05 mai 2007

Di meliora ferant !

“ Di meliora ferant ! nec sint mihi somnia vera, Quae tulit hesterna pessima nocte quies ! ” Haec clamabat Tibullus aut Lygdamus (uter poëtarum hanc elegiam composuerit viri periti certant, nostra quidem haud multum interest), postquam in somnio ei visum erat Neaeram suam fidem fefellisse. Ego vero de nulla Neaera somniavi, sed de Republica nostra, quid ei eventurum sit, si in manus amici Georgii Fruticis et Sylvii Berlusconi tradita erit. Tibullus quidem aut Lygdamus, si Neaera eos amare desiisse videbatur, sperare poterant aut eam... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:28 - Commentaires [1] - Permalien [#]
29 avril 2007

"Catenae"

Quondam fuit tempus, quando interdum ab aliquo nobis noto vel ignoto accipiebamus epistulam, saepe sub titulo "catenae" missam, qua plerumque continebantur preces ad sanctum vel sanctam quamdam dedicatae, quas instanter rogabamur ut ad decem alios homines , quam minimo temporis intervallo interjecto, ipsi transmitteremus, et si minus hoc faceremus, atrocia pericula nobis ostentabantur, quorum in epistula haud pauca exempla narrabantur, quae iis acciderant qui "catenam interrumpere" illam temere ausi erant. Nuper autem ego accepi per... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:07 - Commentaires [3] - Permalien [#]
28 avril 2007

Murifex maximus ?

Olim antiqui Romani sacerdotem suum summum vocarunt Pontificem Maximum, nam pontem facere existimabatur optimum officiorum quibus fungi posset sacerdos et magistratus. Pons enim transeundi a ripa ad ripam potestaem dat, quamvis altus sit fluvius qui eas dividit. Societati humanae nihil fuit utilius quam illi pontes qui fluminum in utraque ripa accolas vicinos proximos facit, cum antea procul tantum et plerumque hostiliter se inspiciebant. Caesar ipse, qui Pontifex Maximus creatus est, nonne in omnibus grammaticis quibus Latine edocti... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:42 - Commentaires [2] - Permalien [#]