Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

6 octobre 2007

Abiit hiems, adiit ver

Quam cito mutantur res ! Praecipue si de tempestate agitur. Proxima hebdomade frigore moriebamur. Hac vero de calore querimur. Nemo scit, cum e lecto mane surgit, quomodo sibi vestiendum sit. Aestivone modo, an verno, an hiemali. De tempestate enim nemo...
Publicité
Publicité
30 septembre 2007

Hiems adest !

Ita est, optimi lectores, in nostra saltem regione, hiems necopinato adiit. Non quidem calendarii, sed Naturae arbitrio. Nam jamdudum calendario non est credendum. Vix sex septemve ante dies in autumnum nos intravisse affirmat. Et quid evenit ? Frigus...
23 septembre 2007

Dulce bellum inexpertis

Quis non horruit, cum audiret administrum nostrum a rebus externis, medicum, olim socialistam, nunc autem asseclam impudenter factum Caudicis, praesidis nostri (ipsius catelli Fruticis illius bellicosi), quis non horruit, inquam, cum audiret istum "humanistam",...
15 septembre 2007

Denique tandem...

Denique tandem, fidelissimi lectores et lectrices, ad vos redeo, ordinatro meo iterum operante. Enimvero haud facile fuit id reficere vel sarcire. Multum temporis et satis multum pecuniae opus fuit. Sed nunc, deo Mercurio (nam hic deus esse videtur, qui...
4 août 2007

Cuique suae feriae...

Mensis Augustus adest. Qui mensis in Gallia quidem feriarum aestivarum tempus significat. Omnes fere cives hoc tempore fruuntur ut curas suas interim obliviscantur, et otio optime merito gaudeant. Etiam principes nostri idem faciunt. Legumlatores quoque,...
Publicité
Publicité
28 juillet 2007

Quies...

Quam quieta est vita rustica ! Hic tempestate amoenissima, neque frigida, neque calida, aura jucunda fruimur : nonnullae nubes in caelo, umbra arborum gratissima, herba secata, silentium vix ab avium cantu ruptum, televisorium caecum (propter consilium...
21 juillet 2007

"Labores et dies"

Proximo Saturni die mihi in animo vere erat aliquid narrare de vita mea rustica (quod titulo ipso diarii significare volueram). Sed mox evenit ut e via proposita digressus sim (vel de sulco deliraverim !) et, cum domus meae situm describere conarer, facies...
14 juillet 2007

De re rustica

Nemini magis me juvat satisfacere quam NEMINI. Quo a me petente ut de vita quam ruri ago scriberem, aliquas lineas exarabo de villula mea alpina. Spero ceteris lectoribuss et lectricibus hanc materiam non nimis molestam fore. Utique hoc me sinet aliquantulum...
8 juillet 2007

Redeunti ignoscite !

Ignoscite mihi, quaeso, amicae lectrices, amici lectores, silentium meum, cujus culpa non tota mea est. Ejus enim causae sunt duae: prior est, quod subito, aliquibus abhinc diebus, ordinatrum meum desiit operari. Id, quod adhuc semper erat servus mihi...
22 juin 2007

Suntne omnia uno tempore agenda ?

Si quis tanti putat Nicolaum nostrum Brevem observare quomodo res gerat, non potest non mirari quot negotia omnium generum una suscipiat. Quasi ipsi uni incumberet tota respublica, nullis administris et praesertim nullo administro primo quicquam curandum...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité