09 décembre 2007

Regina Mater

Ut in novissimo nostro nuntio commemorabamus, Caudex, in Sinas iter faciens, comitem sibi adjunxerat matrem suam, nomine Andream Mallah (quam omnes vocare pergunt Dominam Sarkozy, quanquam cum marito suo jamdudum divortium fecit). Vix in Galliam reversa, a diurnario interrogata in eo colloquiorum genere quod Angli 'interview' vocitant, non dubitavit opinionem suam exponere de multis rebus, non solum ad familiam, sed ad Rem Publicam pertinentibus. Quid de administris qui praesidem comitabantur sentiret, quid de Caecilia, quid de... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:25 - Commentaires [3] - Permalien [#]

02 décembre 2007

Tumultus suburbani ...

Tempore quo Caudex inter Sinenses cum matre sua ( quam videlicet in loco uxoris, ne femina prorsus carere videretur, itineris comitem sibi adjunxerat) se ostentabat et agitabat, non solum Gallia ob operariorum publicorum et scholasticorum operisticia fere immobilis fiebat, sed etiam, postquam in collisione inter vigilium autocinetum quoddam et parvam autobirotam duos adulescentes vehentem facta, ambo juvenes mortui sunt, in regione suburbana, gravissimi tumultus a sociis et aequalibus duorum interemptorum excitati sunt, in quibus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:32 - Commentaires [6] - Permalien [#]
24 novembre 2007

Anniversarius

Hodiernum nuntium in animo habeo dicare non Caudici neque Frutici, neque ulli eorum qui planetam nostrum miserum infeliciter regunt, sed commemorationi diei quo celeberrimus liber Carolus Darvinii "De origine specierum" divulgatus est. Quanquam non ignoro vocabulum "species" Ciceronis quidem tempore , in casibus pluralibus obliquis in usu non fuisse, quod M. Tullius ipse commemorat in suis Topicis, ubi explicat se pro eo subjicere debuisse vocabulum "forma". Sed hoc verbo volebat in Latinum vertere Graecum verbum Platonicum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:59 - Commentaires [2] - Permalien [#]
17 novembre 2007

Operistitia (bis)

His proximis diebus in Gallia opus intermiserunt paene omnes operarii publici, imprimis qui traminibus ferriviariis et urbanis, necnon publicis autoraedis longis, operantur. Quod effecit ut omnes, qui a loco ad locum ire volebant, et, ob causam quamdam autoraeda sua uti nequibant aut nolebant, pedibus ambulare vel birota uti deberent. Fortunate, non jam dudum est cum benigni Urbis aediles civibus suppeditare coeperunt birotas publicas quas pretio minimo mutuari vel conducere possent . Uno Eurone, puto, in die, si rite nomen dedisti,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:46 - Commentaires [6] - Permalien [#]
11 novembre 2007

Caudex caudam movet !

Frutici vehementer gaudere licet: denique tandem Antonio Blario successorem hoc munere dignissimum invenit, qui ad pedes suos catelli adulatoris partes ageret. Nonne vidistis quam ardenter Caudex noster ante herum suum caudam moverit. Metaphorice, scilicet. Non enim caudam illam salacem dico, quam Horatius (Sat.1, 2, 45) narrat cum testibus ferro demessam esse moecho qui in adulterio a marito deprehensus erat. Id genus quidem cauda, qualis Caudici sit, nihildum scimus, fateor. Confessiones Caeciliae de hac re nobis exspectandae... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:57 - Commentaires [2] - Permalien [#]
03 novembre 2007

Pueri Afri

Quis non meminit fabulae illius inquisitoriae a scriptrice Anglica celeberrima cui nomen est Agatha Christia compositae, quae inscribitur "Decem parvi Afri" ? Nunc vero agitur fabula tristior quidem, et vera, in regione quadam Africae, nomine Tzadia, quae inscribi posset "Centum parvi Afri". Hic est enim fere numerus puerorum nigrorum, in hac terra, retentorum, cum comitibus suis adultis, omnibus Europaeis, qui conabantur eos transferre in Galliam, ubi numerus familiarum certus eos adoptare paratas esse se affirmabant. Nunc, ut... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 20:20 - Commentaires [2] - Permalien [#]

28 octobre 2007

Caudex et "circumstantia"

Epigramma in CAVDICEM, in propugnatorem "circumstantium" impigerrimum nuperrime subito conversum Omnia sunt curae tibi, CAVDEX, omnia tractas. Gallorum rex es: Non erat id tibi sat ? Nunc aliae partes optas tibi dentur agendae: "Circumstantia" vis sanaque salvaque sint ! Aër sit purus quem nil contaminet usquam, Unda sit illimis, quam binat omnis homo, Et populis liceat vitam sperare beatam ! Propterea meritis laudibus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 14:30 - Commentaires [5] - Permalien [#]
25 octobre 2007

De Frutice bellicoso

Forte Fortuna in Interreti hoc epigramma inveni, a quodam poëta neo-latino, nomine Scott McGill (quem conicio esse Americanum) compositum, quod "De Frutice bellicoso" inscribitur, et quod valde me juvat vobiscum, optiml lectores et lectrices, hic communicare: De Frutice bellicoso Accensus furiis saevit patris hispidus ultor Frutex nimis pius. sed alteros necat ne prope mille malo mala se ostendant sua victo. (Nefas videre!) flumina cruoribus 5 tincta furent in nos scelerataque funera adurent, nisi scelestum ab arcibus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:11 - Commentaires [0] - Permalien [#]
20 octobre 2007

Operistitium et "amoristitium"

Hac hebdomade duae res maximi momenti in Gallia nostra evenerunt. Operistitium et divortium. Fortasse divortium appellare "amoristitium" melius est. Sed ab operistitio incipiamus. Cujus causa fuit lex a gubernatoribus proposita, ut operarii diutius laborarent ante quam missionem acciperent, aut, si a gladiatorum sermone locutionem mutuari licet, rude donarentur. Ad huic legi reclamandum complura centena milia ministrorum publicorum in plerisque urbibus viis processerunt et operari destiterunt. Quod vocatur operistitium. Omnia, vel... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:53 - Commentaires [2] - Permalien [#]
14 octobre 2007

Vae victis !

Heri factum est follis pedumque certamen semifinale inter Galliam et Britanniam. Ex quo grex qui victor evasurus erat solus poterat certamen finale adire, palmae mundialis adipiscendae causa. Hic ludus, de quo agitur, non tamen est ludus ordinarius in quo follis agitatur rotundus et pedibus tantum, cum manibus uti non liceat, sed ludus alter qui nomen suum deducit de oppido Britannico quod Rugby vocatur. In quo ludo follis rotundus non est, sed ovatus, scilicet quo difficilius fiat eum manibus excipere cum a solo resilit, non recte ut... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:07 - Commentaires [1] - Permalien [#]