17 février 2008

Sic locutus est Zoroaster

Modo Frederici Nietzsche librum relegi, qui "Sic locutus est Zoraoaster" inscribitur. Quem multos ante annos primum legeram, et qui valde mihi placuerat, immo haud leviter me moverat. Cur, inquietis, eum modo resumpsisti, et quae occasio effecit ut subito, post tantum temporis, eum relegeres ? Cum dico me hunc librum relegisse, verbis quidem propriis me non uti fateor. Ut intellegatis quid dicere velim, vobis narraturus sum quid evenerit. Cum in bibliotheca publica domi meae proxima pegmata perlustrarem, ubi exhibentur libri... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 14:36 - Commentaires [2] - Permalien [#]

10 février 2008

Si redieris....

"Si redieris, omnia omitto" Hic est nuntiolus quem per telephonum portabile misisse fertur Caudex noster, mutabilissimus amatorum, Caeciliae conjugi suae priori, una vix hebdomade (ut creditur) ante quam novam uxorem duceret. O plus quam muliebrem (ut aiunt) mobilitatem ! Verum est eum, antequam ad praesidis solium perveniret, adeo ut populi suffragia adipisceretur, in congressu electorali exclamavisse, digito suo monstrans eam cujus tum temporis adhuc maritus erat :" Si Jacobinam Kennedy amavistis, Caeciliam Sarkozy adorabitis !"... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:08 - Commentaires [4] - Permalien [#]
03 février 2008

EPIGRAMMA

DE CAVDICIS NVPTIIS CVM CAROLA Felicem CAROLAM, cui nubere contigit illi Quem quaevis mulier vellet habere sibi ! Sed tantus canitur fama promptusque fututor, Vt solum meretrix digna sit uxor eo. At tu, GALLIA, lugeto, quae subjiciaris Pygmaeo moecho cum meretrice sua ! Pastrix
Posté par Pastrix à 22:40 - Commentaires [2] - Permalien [#]
28 janvier 2008

De Sarcozo (Parodia Catulliana)

Sarcozus iste, quem videtis, hospites, Ait fuisse praesidum celerrimus, Neque ullius volantis impetum viri Nequire praeterire, sive Moscuam Opus foret volare, sive Cahirum Et hoc negat minacis Indici Maris Negare litus, insulamque Melitam Oeamque nobilem, aridamque Libyam, Atlanticum fretum, trucemve Fruticem. At iste, post Sarcozus, antea fuit Hunniscus in Aquinco filius, « Gallorum sanguinis vestigii nihil, Ait Sarcozus, in venis meis, nihil, Neque in venis earum quas amo. Ibericam dimisi, Italicam ardeo. Volare me... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 11:32 - Commentaires [7] - Permalien [#]
20 janvier 2008

Quis deus ?

"Deus homines in servitutem non redigit, at contra liberos facit" affirmavit histrio et morio noster, Caudex cognomine, in oratione quam nuper habuit in Arabia. De quo deo loquebatur ? Nam quid scimus de deo, nisi quod religiones, imprimis illae tres quae monotheisticae vocantur, quia unum solum deum agnoscunt, homines credulos docuerunt. Nullus deus, quod sciamus, unquam de se et de sua voluntate homines directo allocutus est. De natura, de nomine, de jussis ejus diversis religionibus nobis credendum est. Qui etiam addidit theologus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:44 - Commentaires [1] - Permalien [#]
13 janvier 2008

Silentium aureum

Duae obsides, rebellium Columbianorum captivae, denique liberatae sunt, Praesidis Venetiolae opera interposita. Perlongum et perdifficile opus ! Quoties nuntiabatur omnia parata esse, ut duae mulieres libertati redderentur ! quot longi dies praeterierunt, dum duo helicoptera et aëroplanum in medio "nusquam" (ut aiunt) in exspectatione tenebantur ! Nunc enim Columbiae Praeses illud negotium se probare, nunc idem improbare dicebat. Rebelles vero ipsi modo hanc condicionem, modo illam, proponebant aut requirebant. Huc addebatur quaestio... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:54 - Commentaires [1] - Permalien [#]

06 janvier 2008

Annum INfaustum, INfelicem, INfortunatum...

Annum INfaustum, INfelicem, INfortunatum, non equidem opto, sed, eheu ! eventurum praedico, quanquam vates non sum. Non enim necesse vatem esse, ut talia vaticineris. Satis est mente et animo orbem terrarum perlustrare : ubique videbis caedes nefarias , bella interneciva, tumultus et seditiones, tromocratas cruore respersos, dictaturas sanguinarias , obsides innocentes inter vitam et mortem a latronibus aut hominibus seditiosis custoditos, milites ferociter infantes, senes, mulieres ex aëroplanis aut ex curribus cataphractis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:38 - Commentaires [0] - Permalien [#]
30 décembre 2007

Quos Juppiter...

"Quos Juppiter perdere vult, dementat prius", ait proverbium Latinum, cujus auctor mihi ignotus est. Fortasse ex Graeco versum. Quocumque modo res se habet, oculis nostris (per televisorium scilicet) quam verum esset perspicue comperimus. Non tamen primum hominum memoris accidit ut iter in Aegyptum factum principum quemdam dementaret. Nonne Alexander Magnus, qui antequam Aegyptum adiret, rex quidem victor fuerat, sed tamen homo humane se gerens, post peregrinationem suam ad Hammonis templum, se affirmavit non Philippi, sed Jovis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:27 - Commentaires [1] - Permalien [#]
23 décembre 2007

Caudex Benedictus

Tua cum venia, optime Nemo, titulum meum a te mutuatus sum, cum in diurnario tuo ("Acta et verba") Fruticis conventum cum Benedicto Papa jocose nuper narrasti. Nam iterum catulus vestigia domini sui secutus est, et Sanctam Sedem (ut aiunt) ipse quoque adiit...Benedixitne ei Benedictus ? Nescio. Attamen quam magnopere benedictione divina indigeret iste Caudex ("Cauda salax"), qui, aliquot hebdomadis vix intermissis post divortium cum uxore publice nuntiatum, exhibere se coram populo et imprimis coram diurnariis non dubitavit cum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:23 - Commentaires [1] - Permalien [#]
16 décembre 2007

O hospitem...

"O hospitem mihi tam gravem άμεταμέλητον ! exclamabat Cicero, in epistula quadam ad Atticum missa, de conventu suo cum Caesare in villa sua. Et addebat: "Habes hospitium sive έπισταθμείαν (Latine: diversationem) odiosam mihi, dixi, non molestam." Hactenus de Caesare hospite Ciceronis. His autem diebus quanto graviorem hospitem habuit Caudex noster, scilicet Moammarum Cadafium, "Rectorem", — nam negat ipse se praesidem, nedum dictatorem esse —, Reipublicae Libyae (quanquam publice non dicitur Libya esse Respublica — Arabice Jumhuria—,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:58 - Commentaires [4] - Permalien [#]