27 avril 2008

Magister scholae et sacerdos

Jam bis audiveramus Caudicem laudantem partes quas agunt sacerdos et religio in educandis pueris, semel in Vaticano coram papam, et iterum in Arabia, coram principibus sectae Wahabitae, quae in religione Islamica una ex maxime fanaticis habetur. Nunc autem, in congressu cum diurnariis televisionis Gallicae, qui die Jovis proximo habebatur, opinionem suam etiam clarius explanavit, dicens haec : “ Magistri scholae est docere pueros officia civilia et res scholares, sacerdotis autem rabinive et cujuslibet (viri religiosi) docere eos... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:12 - Commentaires [0] - Permalien [#]

20 avril 2008

Feriae vernales

Feriae vernales Regionem Lutetianam incolentibus (nam, in Gallia, cuique regioni suum feriarum tempus, ut deversoriorum possessores quam maximum lucri faciant) feriae vernales hodie incipiunt. Quae olim vocabantur feriae Paschales, sed propterea quod Pascha, ut est ab Ecclesia Catholica instituta, non tempore certo celebratur, sed ‘vagari’ solet, pro ratione singulorum annorum, a medio mense Marte ad extremum Aprilem, id quod annum scholarem quidem saepe perturbabat, abhinc aliquot annos decretum est ut ratio Paschae ipsius... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:09 - Commentaires [1] - Permalien [#]
14 avril 2008

Libertas populorum

Libertas populorum Post novissimum bellum mondanum, numerus civitatium (vel : civitatum) liberarum, in Europa, magnopere auctus est. Etenim, cum anno 1945, 25 (tantum !) civitates essent in Europa, scilicet ab occidente ad orientem, Lusitania, Hispania, Hibernia, Britannia, Batavia, Belgium, Luxemburgum, Gallia, Helvetia, Italia, Norvegia, Suetia, Finnia, Dania, Germania, Austria, Tzechoslovacia, Hungaria, Dacoromania Jugoslavia, Albania, Graecia, Bulgaria, Polonia, Foederatae Civitates Socialistae Sovieticae (F.C.S.S.), nunc... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:52 - Commentaires [0] - Permalien [#]
06 avril 2008

D

Ne mireris, carissime lector, litteram D pro titulo hujus diei inscriptam esse, scito hunc esse quingentesimum nuntium, in hoc diario editum, ex quo menti mihi occurrit hoc blogum Latinum per interrete divulgare. Hoc erat, nisi fallor, mense Septembri MMV. Quantum aquae postea, ut aiunt, sub pontibus fluit ! « Eheu fugaces, Postume, Postume,// labuntur anni , nec pietas moram // Rugis et instanti senectae // Afferet indomitaeque morti » Ita jam quondam querebatur lauriger Horatius de « tempore edaci rerum ». Sed tempus non solum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:26 - Commentaires [4] - Permalien [#]
30 mars 2008

Dulce bellum

" Dulce bellum inexpertis ”, est adagium optime notum, ab Erasmo prolatum, quod commode mihi in mentem venit, cum Caudicem audii Anglis et Americanis pollicitum esse se (se ipsum, suo arbitrio !) milites Gallos mille submissurum in Afghaniam, qui copiis jam illic bellum gerentibus adjumento essent ad subigendos ejus terrae incolas imperio Americano. Et hoc, ut NEMO noster rectissime in nuntio suo novissimo admonuit, antequam de hac re certiores faceret ( nedum consuleret !) cives suos eorumque legatos, quasi omnia, etiam jus mortis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:04 - Commentaires [0] - Permalien [#]
23 mars 2008

"Victi vicimus" sive de Methodo Coué

Hanc sententiam inopinatam (quae quasi paradoxon quoddam sonat) profert servus quispiam in comoedia Plautina, quae Casina inscribitur. Principes nostri, Caudice praeeunte, etsi nunquam Plautum legerunt, et de eo, credo, vix audierunt, servum Plautinum imitati sunt, post electiones regionales quae in Gallia proxima hebdomade habitae sunt. In quibus permulti urbium praefecti quibus ipsi favebant victi sunt, cum in eorum locum succederent homines partium sinistrarum fautores. « Nihil refert » dixerunt aulici et turiferi Caudicis. « ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 13:14 - Commentaires [4] - Permalien [#]

16 mars 2008

Jus expellendi

A crastino die , in Gallia, incipiet anni tempus quo possessoribus domorum expellere licebit « manu militari », id est astyphylacibus adjuvantibus, inquilinos qui habitationis mercedem debitam sibi non solverunt. Quod in legum codice nuncupatur « jus expellendi ». Cur a crastino die ? Quia, hiemali tempore, per legem quam « humaniorem » legumlatores videri voluerunt, miseros expelli e domibus in vias non licet. Gratiae agantur iis pro humanitate ! Sed quid si cras, ut nuntiant meteorologici, temperatura decem gradibus diminuetur ?... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:01 - Commentaires [0] - Permalien [#]
09 mars 2008

De terrore

De terrore Ex die quo superbas Novi Eboraci turres deruit grex tromocratarum audacissimus aëroplanis vectorum, anno bis millesimo primo, non desiit in auribus nostris sonare verbum “terror” et ex eo fluentia alia vocabula, ut “ terrorismus ”,“ terrorista”, “contraterrorismus” et cetera. Hic uti mihi non placet verbis ex Graeco ductis ( tromocratia, tromocratistae, etc.), quanquam jampridem adhiberi solent in novo sermone Latino, quia, Graeca excepta, in omnibus fere linguis, de terroristis cottidie et de terrorismo auditur... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:45 - Commentaires [3] - Permalien [#]
29 février 2008

Dies undetricesimus m.Februarii

Dies valde singularis. Cujus anniversarius non celebratur nisi semel in quattuor annis. Quod omnes qui eo die nati sunt adducit ut palam affirment se multo juniores esse quam dicuntur , ita ut si quis, puta, senex est octoginta annorum, is jactet se prorsus juvenem adhuc esse, quippe qui diem suum natalem vicies tantum commemorarit. Fortunate senex ! Proximus annus bissextilis (ut nuncupatur) erit annus MMXII (bis millesimus duodecimus). Tunc tandem finem mandati calamitosi Caudicis incipiemus aspicere appropinquantem.Hoc sit... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:05 - Commentaires [5] - Permalien [#]
24 février 2008

De suppliciis

Elapsi sunt — fortunate— haud pauci anni ex quo poenae ab hominibus capite damnatis subitae conjunctae jam non sunt cum suppliciis crudelissimis, quae, in Gallia quidem ante Maximam Rerum Mutationem, sed in multis aliis civitatibus non ita pridem, damnatorum morti saevissimos cruciatus addebant, spectaculum scilicet jucundissimum, non solum plebi, sed principibus ipsis praebens, qui persaepe ei, quasi ritui religioso, praesidebant. Ad memoriam revocemus rotam, cui superponebatur reus cui crura bracchiaque ferreis vectibus a... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:04 - Commentaires [0] - Permalien [#]