14 septembre 2008

Clavo clavus pellitur, Sanctitatem Sanctitas sequitur

Sanctitate Dalai Lamae vix dimissa, Sanctitas altera pedem in solo Galliae ponit. (pedem dico, non os, nam antecessor ejus osculari solebat solum cum de aëroplano descendebat). Duae Sanctitates intra tantulum temporis ! Papae ! quantus honor patriae nostrae ! Estne una etiam sanctior quam altera, an ambae in eodem gradu insident ? Unus (una ?) Buddha vivus, alter (altera ?) vicarius filii Dei. Dubitare licet. Quomodocumque res se habet, ambobus (ambabus ?) Caudex prorsus obsequiosum se praebuit. Nova ergo Sanctitas quae... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 11:46 - Commentaires [2] - Permalien [#]

06 septembre 2008

De etymologiis Isidorianis

His diebus Etymologiarum librum Isidori Hispalensis evolvebam, cum forte inveni haud paucas ‘margaritas’ (ut Gallice vocantur verba vel sententiae in scriptis quibusdam repertae in quibus aliquid mirabiliter subridiculum videtur) ex quibus nonnullas excerpsi , non quidem ad deridendum illum illustrissimum virum,— inter doctissimos aetatis suae numeratum—, sed ad demonstrandum quo ineptiae ignorantia principiorum etymologicae scientiae (saeculo undevicesimo demum constitutae) etiam doctissimi viri olim deduci potuerint. De... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:28 - Commentaires [1] - Permalien [#]
31 août 2008

Reditus ad Urbem

Hodie tandem rure reversus sum ad Urbem meam amatam. Qua cum voluptate agnovi odores, strepitum, autocinetorum birotarumque concursum, festinanter praetereuntium agitationem, turrim Eiffelianam nunc jam non albo, sed caeruleo colore illustratam (colore nempe vexilli Europae, cujus Gallia jactat se praesidem esse his sex mensibus, quod nemini ignorare licet, nam Caudex noster et tempestive et intempestive id commemorare non desinit), quid quaeris ? imaginem mundi vivi, quam dissimilem eorum quae ruri oculis et sensibus occurrunt :... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:59 - Commentaires [1] - Permalien [#]
24 août 2008

Mula et Musca

Mula et Musca Musca in temone sedit, et Mulam increpans : “Quam tarda es ! inquit : non vis citius progredi ? Vide ne dolone collum compungam tibi.” Respondit illa : verbis non moveor tuis ; Sed istum timeo, sella qui prima sedens Jugum flagello temperat lento meum, Et ora frenis continet spumantibus. Quapropter aufer frivolam insolentiam : Nam ubi strigandum, et ubi currendum sit, scio.” Hac derideri fabula merito potest Qui sine virtute vanas exercet minas. Quis, vos rogo, hanc Phedri fabulam legens, animo non... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:39 - Commentaires [1] - Permalien [#]
18 août 2008

Philosophia ? Religio ? Superstitio ?

O hospitem mihi tam gravem ὰμεταμέλητον ! Sic scribebat Cicero ad Atticum de Caesare qui in villam suam deverterat. Iisdem fere verbis Galliae liceret describere hospitem suum qui his diebus terram nostram perlustrat, in variis locis templa ad religionem suam pertinentia consecrans vel visitans. Religionem suam, inquam, quanquam multi sunt qui Buddhismum negent esse religionem quia in ea nullum deum esse credatur, malintque eum appellare philosophiam vel modum (beate) vivendi, pace interiore fruendi, nunquamque renascendi, nam... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:50 - Commentaires [1] - Permalien [#]
10 août 2008

EPIGRAMMA

CITIVS ALTIVS FORTIVS In ludis Olympiacis Athleta novus stat , -Gallus Caudex est , nullus eo CITIOR : Hinc illuc currit quasi punctus ab oestro, -Isti nulla quies : ludio mobilis est. ALTIVS autem quis se extollere possit eo qui -Surrectis soccis grandior ingreditur ? FORTIOR est etiam Caudex quam quilibet alter : -Caecilia amissa non piguit Carolae Nil igitur CITIVS, nil FORTIVS, ALTIVS illo -Caudice, digno qui maximus histrio sit. Pastrix
Posté par Pastrix à 17:22 - Commentaires [0] - Permalien [#]

03 août 2008

Epigramma

Par bene compositum Instar sirenis dum femina voce canora Aures pelliciens contrahit in se oculos, Cantricis socius distractis civibus astu Aurum surripiens evacuat loculos. Pastrix
Posté par Pastrix à 13:39 - Commentaires [4] - Permalien [#]
27 juillet 2008

Obamas nobiscum !

Quanto plausu, quanto assensu, quot acclamationibus exceptus est in Europa candidatus praesidalis Americanus Baracus Obamas ! Et quantum interest inter eum et Fruticem, qui, quoties in Europam aut alio veniebat, ex loco in alium non se movere solebat nisi custodibus armatis stipatus, et coram hominibus cautissime electis, ne quis eum telo aut verbo aggrederetur, adeo plerorumque populorum odium in se concitarat. Nunc primum nostra memoria politicus vir Americanus, etiam antequam civium suorum suffragia ineat, quasi plebiscito... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:39 - Commentaires [2] - Permalien [#]
21 juillet 2008

Quanto praestet...

… Hac hebdomade cum steriliorem me sentirem quam ut aliquid ex meo proprio ingenio depromerem, neque libenter praeterire sinerem nimis temporis quin huic diario aliquid mandarem, unum locum descripsi ex libro quodam ab auctore Gallo clarissimo saeculi vicesimi conscripto, nomine Anatolio France, qui locus inscribitur : “Quanto ceteris praestet in informandis animis Latina disciplina ” (N.B. : Versio Latina non mea est, sed magistri cujusdam, cujus nomen mihi notum non est). “ Quas olim rationes Latinae linguae magistri... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:52 - Commentaires [0] - Permalien [#]
15 juillet 2008

Caudex gloriosus

Heri (XIV m.Julii) dies festus Reipublicae Gallicae celebrabatur, diei in commemorationem quo, anno MDCCLXXXIX, populus, regimini Ludovici XVI (merito) iratus, carcerem in castello Bastilla inclusum expugnavit et usque ad ultimum lapidem prorsus diruit. In quo carcere, sit obiter dictum, vix unus vel alter captivus tunc temporis custodiebatur. Sed nihil populi intererat, quippe cui hoc castellum ingens, moenibus altissimis et crassissimis munitum, a mercennariis Helvetiis custoditum, — qui a rebellibus, impetu facto, statim... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 12:22 - Commentaires [1] - Permalien [#]