latine

journal de bord en latin.

29 février 2008

Dies undetricesimus m.Februarii


Dies valde singularis. Cujus anniversarius non celebratur nisi semel in quattuor annis. Quod omnes qui eo die nati sunt adducit ut palam affirment se multo juniores esse quam dicuntur , ita ut si quis, puta, senex est octoginta annorum, is jactet se prorsus juvenem adhuc esse, quippe qui diem suum natalem vicies tantum commemorarit. Fortunate senex !
Proximus annus bissextilis (ut nuncupatur) erit annus MMXII (bis millesimus duodecimus). Tunc tandem finem mandati calamitosi Caudicis incipiemus aspicere appropinquantem.Hoc sit saltem nobis alicui solacio. Quasi haec consideratio tempus dolorum nostrorum diminuere posset ! Magia verborum ! Ut ille senex se juvenem esse putat, quia quater tantum diem suum natalem celebravit, nos quoque, quasi saltu quodam effecto super quattuor miseros annos, animis fingimus liberationis nostrae diem propiorem fieri. Heu ! quot et quanta interea perpessuri sumus pericula ! Jam bellicosus noster histrio consilium iniisse fertur augendi numeri militum Gallorum in Afgania collocatorum. Cras paratus esse videtur bellum in Persiam inferre, si Americani jusserint. Unica spes nostra superest, fore ut qui electus erit praeses illius civitatis pacis, non belli, fautorem se profiteatur. In Gallia certe res non melius se habebunt, donec iste in solio suo sedebit, sed bello extero saltem carebimus !
Ceterum, is qui ita turbulente regnum suum incepit, num quiete id perget et perficiet ? Nonne acta diurna Hispanica nuper indicarunt, sua quidem sententia, eum gravissimo morbo laborare, in mente scilicet, id est quasi dementem esse ?
Ergo vivat proximus hujus diei anniversarius !
Valete, omnes, et vos qui hodie nati estis, gaudete, et carpite hunc diem quadruplariter…
Pastrix

Posté par Pastrix à 17:05 - Commentaires [5] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

24 février 2008

De suppliciis


Elapsi sunt — fortunate— haud pauci anni ex quo poenae ab hominibus capite damnatis subitae conjunctae jam non sunt cum suppliciis crudelissimis, quae, in Gallia quidem ante Maximam Rerum Mutationem, sed in multis aliis civitatibus non ita pridem, damnatorum morti saevissimos cruciatus addebant, spectaculum scilicet jucundissimum, non solum plebi, sed principibus ipsis praebens, qui persaepe ei, quasi ritui religioso, praesidebant. Ad memoriam revocemus rotam, cui superponebatur reus cui crura bracchiaque ferreis vectibus a carnifice rumpebantur, aut in diversum actis curribus vel equis membrorum rei distractionem, aut rogos ardentes ubi comburebantur imprimis haeretici, Judaei, mulieresque maleficiorum nomine suspectae (Ecclesia auctrice), aut cutis lentam evulsionem, oculorum effossionem, linguae abscisionem (Ecclesia quoque auctrice, si quis propter blasphemiam erga Deum accusatus erat), aurium aut genitalium exsecationem, et apud Seres illud elagantissimum supplicium in quo carnifex damnati corpus in fragmenta minuta ita concidebat, ut quam diutissime cruciatus indicibiles pateretur reus, antequam mors, spes ejus unica, denique tandem eum liberaret…Haec certe ad tempora jam praeterita pertinere videntur. Nunc enim capite damnati, in civitatibus quae poenam capitalem nondum aboleverunt, interficiuntur modo citato, et— juxta legem saltem — sine dolore supervacuo, quantum fieri potest , sive suspendio, sive glande in cervices aut in cor emissa, sive veneno mortifero in venas injecto, sive detruncatione, sive quolibet alio modo . Hic est certe progressus manifestus in societate humana factus maxime laudabilis, qui mox, —sperare quidem licet— postremo evadet in prohibitionem poenae capitalis decretoriam in universo terrarum orbe.
Hoc optime quidem factum est de damnatis, pro quo humano generi gratiae agendae sunt. Sed quid de hominibus, tantum suspectis et a biocolytis in carcerem conjectis ? Nam, dum damnati omni cruciatu immunes facti sunt, non ita leniter agitur cum iis, qui juxta legem adhuc innocentiae praesumptione (ut aiunt) protecti habentur ? Quoties audimus de tormentis horredis quibus captivi nondum judicati in carcere a custodibus immanibus afficiuntur, in Mesopotamia certe, sed quoque in compluribus locis paene in toto terrarum orbe, per speciem cogendi captivos ad scelera sua suspecta fatenda, quae fortasse re vera nunquam commiserunt Quando omni inhumanitate expers tandem fiet humanum genus ?
Valete; optimi lectores lectricesque, in proximam hebdomadem.

Posté par Pastrix à 19:04 - Commentaires [0] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

17 février 2008

Sic locutus est Zoroaster

Modo Frederici Nietzsche librum relegi, qui "Sic locutus est Zoraoaster" inscribitur. Quem multos ante annos primum legeram, et qui valde mihi placuerat, immo haud leviter me moverat. Cur, inquietis, eum modo resumpsisti, et quae occasio effecit ut subito, post tantum temporis, eum relegeres ? Cum dico me hunc librum relegisse, verbis quidem propriis me non uti fateor. Ut intellegatis quid dicere velim, vobis narraturus sum quid evenerit. Cum in bibliotheca publica domi meae proxima pegmata perlustrarem, ubi exhibentur libri audibiles, qui sunt disci compacti —ut aiunt— quibus mandati sunt textus ab actore quodam viva voce recitati, oculos meos attraxit liber ille, et cupiditas me cepit audiendi eas sententias quas tot annis ante tanta cum voluptate legeram. Librum igitur mutuavi (vel mutuatus sum) et, vix domum reversus, audivi. Pro deos immortales, quantum differt inter legendum et audiendum ! Praesertim si recitator est optimus, voce simul clara et eleganti praeditus. Quasi auctor ipse tibi in aures sensus affectusque suos insinuaret, recta via, sine oculorum litteras legentium opera. Quanto plus animus tibi audienti movetur et commovetur, quam tacite legenti ! Praesertim si non megaphono audis, sed illis parvis "auscultriculis" (neologismum mihi, quaeso, concedite) quae in aures inseruntur, ut tibi soli liceat audire quae in disco recepta sunt, velutsi solus cum solo recitatore versareris, omni alio sono externo prorsus amoto. Cum audivi ergo, in fine capituli secundi, hanc notissimam sententiam: "Quid ? Ille senex sanctus, in sua silva, nonne adhuc audiit Deum esse mortuum ? ", mihi quidem renovatae sunt cogitationes quae, cum primum eam legi, animum meum invaserant....Sed nunc cognovi Deum quidem fortasse mortuum esse, sed religiones et superstitiones, eheu ! non solum omnino non regressas, sed, ut videtur, ubique et palam progressas esse...
Valete, omnes lectores lectricesque, in proximam hebdomadem.
Pastrix

Posté par Pastrix à 14:36 - Commentaires [2] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

10 février 2008

Si redieris....

"Si redieris, omnia omitto" Hic est nuntiolus quem per telephonum portabile misisse fertur Caudex noster, mutabilissimus amatorum, Caeciliae conjugi suae priori, una vix hebdomade (ut creditur) ante quam novam uxorem duceret. O plus quam muliebrem (ut aiunt) mobilitatem ! Verum est eum, antequam ad praesidis solium perveniret, adeo ut populi suffragia adipisceretur, in congressu electorali exclamavisse, digito suo monstrans eam cujus tum temporis adhuc maritus erat :" Si Jacobinam Kennedy amavistis, Caeciliam Sarkozy adorabitis !" Infortunate evenit ut Caeciliae adoratio, in mariti quidem animo, non diu duraverit, et ut nova amicula in ejus locum cito successerit. Quanquam sunt multa inter duas mulieres communia: utraque peregrina (una Hispana, altera Itala), Galliam et Gallos contemptui utraque aperte habet ( Caecilia se semper jactavit nullam sanguinis Gallici guttam in suas venas infusam esse; Carola vero nuper diurnario cuidam confitebatur se Gallos non amare, iis Italos longe praeferre, neque unquam, quanquam in Galliam quinque vix annos nata immigraverat, nationalitatem suam Italicam mutare voluisse). Utraque quoque elegans, gracilis, dives, nobilis, a viris plerisque appetita, et quod ad alteram pertinet, ab haud paucis etiam possessa. Itaque non mirandum est nostrum amatorem inter duas mulierculas adhuc suspenso animo (si de animo vere agitur!) versari, et, tempore ipso cum alteram ducturus est, priorem retrahere conari. Curnam ambas non capiat ? Nonne Galli, vitulorum populus, ut aiebat Carolus de Gaulle, parati sunt a novo suo monarcho libenter omnia accipere ? "Ubi tu Gaius, nos Caiae" simul dicent ambae praesidis conjuges. "Si amavistis unam, ambas adorabitis"...
Valete, omnes lectores et lectrices optimae, ad proximam hebdomadam...
Pastrix

Posté par Pastrix à 15:08 - Commentaires [4] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

03 février 2008

EPIGRAMMA

DE CAVDICIS NVPTIIS CVM CAROLA

Felicem CAROLAM, cui nubere contigit illi
Quem quaevis mulier vellet habere sibi !
Sed tantus canitur fama promptusque fututor,
Vt solum meretrix digna sit uxor eo.
At tu, GALLIA, lugeto, quae subjiciaris
Pygmaeo moecho cum meretrice sua !

Pastrix

Posté par Pastrix à 22:40 - Commentaires [2] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

28 janvier 2008

De Sarcozo (Parodia Catulliana)

Sarcozus iste, quem videtis, hospites,
Ait fuisse praesidum celerrimus,
Neque ullius volantis impetum viri
Nequire praeterire, sive Moscuam
Opus foret volare, sive Cahirum
Et hoc negat minacis Indici Maris
Negare litus, insulamque Melitam
Oeamque nobilem, aridamque Libyam,
Atlanticum fretum, trucemve Fruticem.
At iste, post Sarcozus, antea fuit
Hunniscus in Aquinco filius,
« Gallorum sanguinis vestigii nihil,
Ait Sarcozus, in venis meis, nihil,
Neque in venis earum quas amo.
Ibericam dimisi, Italicam ardeo.
Volare me juvat sicut fucus quidam
Circa alvearium, reginam persequens.
Nunquam resido, semper ardor me tenet
Amoris et cupidinis novissimae,
Juvate me, Venus Puerque penniger
Quibus dicare tempus omne malui
Quam Publicae Rei de qua curo NIHIL »

Pastrix

Posté par Pastrix à 11:32 - Commentaires [7] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

20 janvier 2008

Quis deus ?

"Deus homines in servitutem non redigit, at contra liberos facit" affirmavit histrio et morio noster, Caudex cognomine, in oratione quam nuper habuit in Arabia. De quo deo loquebatur ? Nam quid scimus de deo, nisi quod religiones, imprimis illae tres quae monotheisticae vocantur, quia unum solum deum agnoscunt, homines credulos docuerunt. Nullus deus, quod sciamus, unquam de se et de sua voluntate homines directo allocutus est. De natura, de nomine, de jussis ejus diversis religionibus nobis credendum est. Qui etiam addidit theologus noster novus tribus religionibus eumdem deum esse. Haud pauci quidem religiosi homines nunc temporis animis hominum eamdem opinionem inculcare omnibus viribus suis conantur, nempe, ut iis videtur, ne certamen cruentum inter religiones oriatur. Sed, pro di immortales (!), quid commune esse potest inter deum Judaeorum qui, inter omnes mortales, ex libidine scilicet, populum parvum elegit ut solum apud se gratiosum, et ceteris hominibus semper pessima mala minabatur, quin etiam fideles suos jubebat ferociter trucidare cunctas gentes vicinas, et infantibus, feminis, senibus necandis nequaquam abstinere (quod sub oculis nostris adhuc cottidie faciunt!), quid, inquam, commune inter istum deum "tribulem", ut ita dicam, et deos Mahometanorum et Christianorum, qui saltem aestimantur de salute cunctorum hominum, omni generum et nationum discrimine remoto, curare velle ? Sed inter hos duos, quantum differt ! Unus est vere unicus et caelebs, dum alter familiam constituit, feminam "cognovit" , filium genuit, ut olim facere solebant dei antiqui, et quanquam unus substantialiter habetur, tres personas induit, quarum cuique partes suae tribuuntur: pater creat, filius docet, spiritus afflat; uxor, vel mater, internuntiae partes agit, nam, cum homo ipsa sit, melius hominum vota intellegit quam deus, et apud filium suum ejusque genitorem gratissima sit necesse est. Mahometanorum deus vero, caelebs, ut diximus, nullum filium habet, et cum fidelibus suis sine ullo internuntio praeter prophetam suum agere existimatur. Quomodo igitur idem deus illi duo quoque esse possint ?
Quod autem attinet ad istius sententiam :"Deum homines non redigere, sed liberos facere", emitti non potuit nisi ab aliquo qui nihil didicit in historia religionum (de religionibus enim agitur, cum de deo vel de diis, nihil cognoscamus nisi per religiones !), quibus nihil crudelius unquam saeviit in miseros homines, sive credebant, sive non credebant. Videtur tamen esse Caudici nostro deum quemdam privatum per quem omnia (ut, puta, moechari !) ei licent, quae deorum aliorum jussis vetarentur.
Valete, omnes, quam optime, ad proximam hebdomadem
Pastrix

Posté par Pastrix à 15:44 - Commentaires [1] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

13 janvier 2008

Silentium aureum

Duae obsides, rebellium Columbianorum captivae, denique liberatae sunt, Praesidis Venetiolae opera interposita. Perlongum et perdifficile opus ! Quoties nuntiabatur omnia parata esse, ut duae mulieres libertati redderentur ! quot longi dies praeterierunt, dum duo helicoptera et aëroplanum in medio "nusquam" (ut aiunt) in exspectatione tenebantur ! Nunc enim Columbiae Praeses illud negotium se probare, nunc idem improbare dicebat. Rebelles vero ipsi modo hanc condicionem, modo illam, proponebant aut requirebant. Huc addebatur quaestio ad filiolum unius ex obsidibus pertinens, quem nemo certe norat num adhuc cum matre versaretur, an ad alterum hospitium abductus esset. Hic puellus enim in custodia natus erat ex milite quodam rebelli, qui cum obside quam custodiebat concubuerat, amore mutuo impulsus an vi usus incertum est. Quoquo modo res se habet, vehementer cupiebat mater ejusque ipsius mater (puelli avia) filiolum suum secum libertati reddi, sed protinus nesciebatur ubi is versaretur; qua de causa, inter alias, tempus liberationis semper diem ex die ducebatur. Denique tandem nuntiatum est puerulum in optima condicione esse et in hospitio publico certo servari, atque a matre et avia brevi recuperaturum iri. Ita finitum est illud negotium difficillimum, beneficio Hugonis Chavez, praesidis Venetiolae, qui, ut gratiae agerentur rebellibus pro eorum benignitate, et quo ab iis facilius impetraretur liberatio ceterorum obsidium, a "Communitate Internationali" (ut aiunt) petere non cessat, ut factio rebellium Columbianorum ex indice societatum tromocraticarum oblitteraretur. Sed frustra, ut videtur. Nam interea ambae obsides nuper liberatae coram diurnariis fuse lateque denuntiarunt miserrimas condiciones in quibus in custodia vixerunt, et quibus acerbissimis cruciatibus ipsae et earum socii a rebellibus affecti essent. Num talibus denuntiationibus sperant incitari posse ereptores ad liberandos obsides qui in custodia adhuc servantur, an, potius, ad se praebendos etiam duriores et ferociores erga eos ? Nonne satius erat aliquantum temporis silere, et Hugonem Chavez pati ut experiri pergat quomodo efficiat ut liberentur alii obsides ?
Nonne hic est morbus ubique vulgatus, silentium aureum servare non posse, et res quas potius erat prudenter velare, saepe tantum se ostentandi causa, aliquando non sine aliorum periculo, publice ac temere divulgare ?
Valete, omnes lectrices lectoresque, ad proximam hebdomadem.
Pastrix

Posté par Pastrix à 16:54 - Commentaires [1] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

06 janvier 2008

Annum INfaustum, INfelicem, INfortunatum...

Annum INfaustum, INfelicem, INfortunatum, non equidem opto, sed, eheu ! eventurum praedico, quanquam vates non sum. Non enim necesse vatem esse, ut talia vaticineris. Satis est mente et animo orbem terrarum perlustrare : ubique videbis caedes nefarias , bella interneciva, tumultus et seditiones, tromocratas cruore respersos, dictaturas sanguinarias , obsides innocentes inter vitam et mortem a latronibus aut hominibus seditiosis custoditos, milites ferociter infantes, senes, mulieres ex aëroplanis aut ex curribus cataphractis trucidantes, miliones hominum profugorum, sub Jove aut in tabernaculis temere instructis incolentium, fame sitique confectorum, et ubique sub specie democratiae (quam vocant et invocant) electos tyrannos, ubique jura hominum procaciter conculcata.
Non tamen ubique, nam passim supersunt nonnullae terrae, ubi nihil aut paene nihil ex his calamitatibus saevit. Nulla ibi tragoedia ! Sed quae comoediae, deos immortales ! Apud nos, exempli gratia, iste Caudiculus ridiculus, in Aegypto heri, hodie in Jordania, cum sua nova meretricula coram omnibus superbe se ostentans. Alibi, in America, candidatos videmus, principatum ambientes, ut viles histriones vulgo se vendentes, maria et montes pollicentes, quae omnes (tam ipsi quam ii qui eos audiunt), experientia docti, optime sciunt eos nunquam daturos et statim oblituros ubi primum electi erunt, ut fecerunt omnes qui ante eos eodem munere (haud melius) functi sunt. Comoedias hujus generis certe malumus quam tragoedias quas supra commemoravimus, sed non ita ut faustus, felix, fortunatus hic annus nobis fore videatur, qui nunc incipit. Licetne enim ab eo aliquid melius exspectare, quam a pristino ? Non puto, sed multo verisimilius est etiam pejora nos manere...
Interim, optimi lectores lectricesque, valete quam optime...
Pastrix

Posté par Pastrix à 15:38 - Commentaires [0] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

30 décembre 2007

Quos Juppiter...

"Quos Juppiter perdere vult, dementat prius", ait proverbium Latinum, cujus auctor mihi ignotus est. Fortasse ex Graeco versum. Quocumque modo res se habet, oculis nostris (per televisorium scilicet) quam verum esset perspicue comperimus. Non tamen primum hominum memoris accidit ut iter in Aegyptum factum principum quemdam dementaret. Nonne Alexander Magnus, qui antequam Aegyptum adiret, rex quidem victor fuerat, sed tamen homo humane se gerens, post peregrinationem suam ad Hammonis templum, se affirmavit non Philippi, sed Jovis ipsius filium esse, adulterii accusare matrem suam non dubitans ? Quod postea eum incitavit ut sicut deus verus cum amicis sociisque suis se gereret et denique ebrius in convivio Clitum familiarem suum hasta transfigeret, quod irrideret eum se filium dei esse contendentem. Post Alexandrum quomodo non commemorem Caesarem, et postea Antonium, qui, vix Aegypto adita, se somniaverunt, non jam duces Romanos, sed reges orientales quasi diis similes ? Quid etiam de Caligula, quem multi historiae Romanae periti narrant, adhuc puerum, patrem matremque comitantem, Aegyptumque lustrantem, ex moribus illius terrae didicisse sibi ipsi, si princeps factus esset, omnia, ut Pharaonibus, liciturum esse, quasi deus esset, etiam ut uxores duceret sorores suas... Si saecula percurrere pergimus, Bonapartum invenimus, qui quoque, postquam Aegyptum subegit, somniare non desiit de solio imperiali, quod, vix quinque annis intermissis, tandem, cum sacerdotum benedictione, sollemniter occupavit. Post illos principes, quem videmus nunc temporis Aegyptum lustrantem, nisi Caudiculum nostrum, cum muliercula quadam coram diurnariis totius mundi se exhibentem ? Nonne istum quoque dementavit Aegyptus ? Quocumque modo res se habet, repetere videtur, palum vix mutatam , illam Caligulae, decessoris sui, sententiam quae sonabat ODERINT DUM METUANT, et, habitu gestuque suo, omnibus significare: ODERINT DUM FUTUAM.
Valete, omnes lectores lectricesque, et anni novi adventum hilariter celebrate.
Pastrix

Posté par Pastrix à 15:27 - Commentaires [1] - Rétroliens [0] - Permalien [#]



« Accueil  1  2  3  4  5   Page suivante »