11 juillet 2016

Caedes in America

Nuper duo nigricolores Americani occisi sunt a biocolytis albicoloribus, qui postea exierunt e tribunali indemnati, ut haud raro fieri solet in hac tera ubi odium inter nigricolores et albicolores notissimum est. Sed, quod primum evenit, dum reclamat multitudo nigricolorum contra hanc injustitiam, custodita a biocolytis, quinque ex his occisi sunt a quattuor sicariis nigricoloribus, qui ulcisci voluerunt caedem sociorum suorum. Hoc nuntio accepto, Praeses Obama dicitur dixisse se timere ne bellum civile oriatur in terra sua, nisi lex... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:34 - Commentaires [1] - Permalien [#]

04 juillet 2016

Duae incursiones tromocraticae

Nuper duae incursiones tromocraticae effecerunt sexaginta homines occisos et centum et sexaginta sauciatos, in duabus urbibus Asiae. Una in aëriportu Conastantinopolitano, altera in caupona quadam in urbe Dacca, capite Bengalae. In utraque tromocratores sibi proponebant ut quam plurimos peregrinos occiderent, ita ut nocerent nationibus in quibus saeviebant . Tamen modi operandi earum  differebant: in prima incursione, armati homines introierunt aëriportum et se ipsos inter viatores diruperunt, kamikazos Japanenses imitantes. In... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:18 - Commentaires [0] - Permalien [#]