26 juin 2016

EXIIT !

Nuntius in toto mundo nudius tertius fulguris celeritate diffusus est: Populus Britannicus decrevit Britanniam exire debere ex Europa. Quod certe non erat inexspectatum, nam multi opinionum speculatores hoc praedixerant, sed contra omnem spem ceterae nationes Europaeae non cessarant sperare. Itaque multi Europaei nunc se inerrogant quid eventurum sit de Europa ipsa, Britannia orbata: Num manebit eadem atque ante? An oportebit ut mutetur ? Huc adde alios populos fortasse incitatos fore ad imitandum exemplum Britannorum. Nam multi cives... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:41 - Commentaires [0] - Permalien [#]

19 juin 2016

EXITNE ANNON EXIT ? ?

Quis exit ? Quis non exit ? Et unde ? Britannia ex Europa ! Nam Britanniae rectores decreverunt plebem interrogare num vellet Britanniam exire ex Unione Europaea. Quod vocant "referendum de Britanniae exitu ("Br.exit") ex Unione Europaea" De qua re solliciti sunt omnes rectores Eoropaei et etiam praeses Americanus, nam exitus unius nationis ex Unione significare  potest ruinam monumenti totius Europaei. Itaque omnes populi exspectant impatienter quomodo desinat haec res. Diurnarii conantur fingere quid eventurum si plebs... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:32 - Commentaires [0] - Permalien [#]
13 juin 2016

Certamina acerrima

In Gallia  nunc celebrantur ludi pedifolii, quos participant omnes nationes Europaeae, et qui alliciunt multos amatores hujus ludi ex omnibus terris. Hi amatores invadunt urbes ubi aguntur certamina, praesertim Lutetiam et Massiliam, ubi saepe certamina lusorum se convertunt in pugnas inter amatores multo acriores, sive in campo ipso, sive in viis urbium. Quod saepe cogit custodes publicos ut se interponant inter pugnantes et ipsi vulnerentur. Hae tamen aguntur in tempore ipso ubi timentur incursiones tromocraticae, similes iis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:10 - Commentaires [0] - Permalien [#]
05 juin 2016

QUANTUM AQUAE !

Nunc nova calamitate afficitur Gallia nostra. Post cessationem laboris operariorum, quae imminet commeatui publico, de qua agebatur in commentario nostro hebdomadis praeteritae, apparuit proluvies insolitae abundantiae, qua inundantur partes non paucae terrae nostrae et urbium nostrarum. Oppida tota evacuanda sunt, quorum incolae transferuntur in loca securiora, procul a rivis et fluminibus exudantibus. Etiam Lutetiae sunt aliquot domus in quas intrarunt undae Sequanae, in quem affluunt flumina ut Matrona, qui ipse... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:53 - Commentaires [0] - Permalien [#]