26 juin 2016

EXIIT !

Nuntius in toto mundo nudius tertius fulguris celeritate diffusus est: Populus Britannicus decrevit Britanniam exire debere ex Europa. Quod certe non erat inexspectatum, nam multi opinionum speculatores hoc praedixerant, sed contra omnem spem ceterae nationes Europaeae non cessarant sperare. Itaque multi Europaei nunc se inerrogant quid eventurum sit de Europa ipsa, Britannia orbata: Num manebit eadem atque ante? An oportebit ut mutetur ? Huc adde alios populos fortasse incitatos fore ad imitandum exemplum Britannorum. Nam multi cives... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:41 - Commentaires [0] - Permalien [#]