05 juin 2016

QUANTUM AQUAE !

Nunc nova calamitate afficitur Gallia nostra. Post cessationem laboris operariorum, quae imminet commeatui publico, de qua agebatur in commentario nostro hebdomadis praeteritae, apparuit proluvies insolitae abundantiae, qua inundantur partes non paucae terrae nostrae et urbium nostrarum. Oppida tota evacuanda sunt, quorum incolae transferuntur in loca securiora, procul a rivis et fluminibus exudantibus. Etiam Lutetiae sunt aliquot domus in quas intrarunt undae Sequanae, in quem affluunt flumina ut Matrona, qui ipse... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:53 - Commentaires [0] - Permalien [#]