30 mai 2016

VIVO

Avete, carissimi lectores et lectrices. Post tres annos, ecce redeo ad vos. Cum scripsi novissimum meum commentarium, omni spe orbatus eram, videns statum rerum in Gallia fere perditum, populum maledicentem praesidi quem anno uno ante elegerat. Nunc vero, inquietis, num melior factus est status rerum ? - Minime. In contrario, omnia in dies pejora fiunt. Multi operarii cessant laborare, claudunt portas officinarum, quin etiam minari non dubitant inhibitionem commeatus benzinae, illius liquoris hodie plus quam necessarii, ita ut... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:02 - Commentaires [7] - Permalien [#]