07 avril 2013

FLAGITIVM TVRPISSIMVM

Flagitium turpissimum in Republica Gallica nuper coortum est, cum manifestum factum est unum ex praecipuis ministris, nomine Hieronymus Cahuzac, ex Gallia in terras exteras magnam pecuniam fraudulenter emisisse, ne tributa thesauro publico debita solveret, quod lex, ut omnes sciunt,  severe prohibet. Sed eo magis hoc facinus populum totum offendit, quod per totos quinque menses idem minister coram diurnariis, coram legislatoribus, coram collegis suis, coram denique Praeside ipso, tota verecundia praetermissa, pertinaciter semper... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:05 - Commentaires [1] - Permalien [#]