17 mars 2013

HABENT PAPAM

  “Habemus” non scripsi, sed “habent”, nam  inter fideles ejus me non numero. “Habent” ergo Papam. Beati manifeste sunt. Mihi quidem (quanquam meum protinus non est negotium) non displicet haec electio. Franciscus enim ille ad Societatem Jesu pertinet, quae esse semper visa est perspicax, acuta, erudita, et sibi elegit cognomen Francisci, illius Sancti qui misericordiae exemplum praebuit et Ecclesiam temporis sui reprehendebat quod conditoris sui  paupertatem non imitaretur. Ipse in vita sua semper ostendit se divitias... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 12:51 - Commentaires [0] - Permalien [#]