Narratio truffatoria (id est : nugatoria) ex “Chronica Fratris Francisani Salimbenis (1221-1288) excerpta,quam, forte a me inventam, hic vobis descripsi, nonnullis mendis correctis, sed non omnibus, ad servandum scribendi modum tunc temporis usitatum. Spero vobis eam jucundam fore, et fortasse facturam ut rerum hodiernarum, saepe molestarum, obliviscamini, vel tempore eam legendi…

 

" Narratio truffatoria, sed vera, quam rettulit papa Alexander IV fratri Bonaventurae, generali

ministro O.F.M. . . .

 

Frater Bonaventura generalis minister interrogavit papam Alexandrum IV utrum placeret ei quod fratres Minores confessiones audirent, et ipse dixit ei : Immo volo penitus, quod ipsi audiant. Et dicam tibi horribile exemplum et truffatorium. Quaedam mulier confitebatur sacerdoti suo in ecclesia sua. Ille vero volens eam cognoscere et carnaliter cum ea dormire, coepit eam de opere venereo multum sollicitare. Cumque in ecclesia post altare juxta locum dominici corporis violenter vellet eam opprimere, dixit ei domina ilia. Nec locus requirit nec tempus, ut hic nefaria et venerea opera perpetrentur. Alio loco et tempore poterunt congruentius ista fieri. Haec autem dicebat volens evadere manus eius. Sacerdos vero sperans habere propositum acquievit et habuit secum quaedam familiaria verba : tamen, quando domina illa recedebat ab eo ut domum rediret, dixit ei sacerdos : Domina, recordemini illius negotii, quod scitis, scilicet depostetiarum. Cui ilia dixit : Optime recordabor. Cum autem esset domi, quantum aforis apparebat, fecit pulcherrimam turtam, quae intrinsecus humano stercore plena erat, et pro xenio misit eam sacerdoti cum enghestaria optimi vini et albi. In hoc solum fuit ex parte mulieris defectus ;quia debebat urinam propriam sacerdoti transmittere, sicut merdam propriam transmisit in turta. Videns vero sacerdos tam pulcherrimam turtam cogitavit, quod tali xenio episcopus dignus esset, et misit episcopo. Cum autem episcopus cum suis discumberet, praecepit servienti ut divideret turtam et apponeret discumbentibus. Quod cum seorsum faceret, invenit merdam intrinsecus et abhorruit, et reservavit turtam, ut episcopo posset ostendere. Cum autem episcopus instaret, ut turtam portaret minister, dixit ei : Satis habetis modo ; alia vice, Domino concedente, habebitis melius. Quid plura ? Postquam episcopus vidit talem turtam, contra sacerdotem indignatus est valde et misit pro eo et dixit ei : Dicatis mihi, domine sacerdos :   Quis docuit vos mittere tales turtas et maxime episcopo vestro ? Quid promerui aut in quo unquam offendi vos, ut mihi talem injuriam faceretis mittendo turtam humano stercore plenam ? Quod cum audisset sacerdos, obstupuit et dixit episcopo : Pater, in veritate ego non feci fieri illam turtam, immo talis domina misit mihi, et ego credidi quod vos essetis tali exenio dignus, et ideo misi vobis causa utilitatis atque honoris, credens turtam optimam esse. Quod cum audisset episcopus, accepit satisfactionem. Et licenciato sacerdote accersivit dominam illam, volens hujus rei cognoscere veritatem. Ipsa vero confessa est et non negavit quod ideo fecit hoc ut sacerdotem truffaret qui eam, cum confiteretur, de opere venereo invitabat, volens in ecclesia et post altare cum ea peccare. Episcopus vero dominam illam ex eo quod fecerat multipliciter commendavit et sacerdotem punivit egregie.Et iste idem episcopus, qui tale xenium habuit, dixit papae Alexandro IV haec omnia, referendo ei totam historiam supradictam, et papa Alexander rettulit fratri Bonaventurae, Ordinis Fratrum Minorum generali ministro, . Et adjecit papa dicendo:“Quapropter volo penitus quod Fratres Minores de mea conscientia et licentia confessiones audiant saecularium personarum”

Pastrix

 

Pastrix