15 janvier 2013

DE “MATRIMONIO OMNIBVS LICITO”

In Gallia his diebus de nova lege acriter  certatur, quam legislatores  sunt sancituri  in fine hujus mensis, et per quam cuilibet licebit matrimonio jungi  cum altero, cujuscumque sexus erit, id est  etiam viro cum viro, aut feminae cum femina, sicut jam fit in novem aliis civitatibus in orbe terrarum. Sed in Gallia Ecclesia Catholica cum aliis sectis religiosis,—Judaeis et Mahometanis imprimis— huic legi acriter adversatur, et ingentem reclamationem in viis Lutetiae praeparavit quae facta est die... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:25 - Commentaires [2] - Permalien [#]