19 juin 2012

VICTORIA TANDEM ABSOLVTA

Victoria praesidis ex sinistris partibus orti, quam in novissimo nostro commentario celebravimus, absoluta tamen non fuisset, nisi legislatores earumdem partium majorem sellarum numerum sibi parassent. Quod nuper populi suffragiis factum est, decimo septimo die m. Junii. Ergo nunc demum sinistrae partes omnes domus Gallicae claves in manibus tenent. Nunc superest quaestio : quid facere poterunt, rebus  oeconomicis sic stantibus, ut videmus ? An Gallicus praeses, novissima victoria validior factus, persuadere poterit... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:03 - Commentaires [2] - Permalien [#]