Hodie celebrat Ecclesia Catholica  sanctum Valentinum, patronum amantium juvenum caelestem. Hac opportunitate utentes, in multis terris, centena milia adulescentium utriusque sexus munuscula et oscula inter se commutare solent, ad amorem suum mutuum significandum.  Sed rogabit aliquis : “Quis erat ille Valentinus, qui tali celebritate fruitur ?” Sunt responsa varia ad hanc interrogationem : alii dicunt eum fuisse episcopum qui, filii philosophi cujusdam nomine Cratonis caecitate  miraculo sanato, effecit, ut tota familia Cratonis ad fidem christianam converteretur, quod ita iram praefecti Vrbis movit, ut Valentinum capite puniret. Alii vero tradunt eum fuisse sacerdotem qui in matrimonium juvenes inducebat, quod eos impediebat ne milites fierent et pro Imperio Romano pugnarent. Quod principem, qui erat Claudius II,  Gothicus cognominatus, tertio saeculo p.C.n, ita exasperavit, ut capite eum damnaret. Cur ergo hic vir, sive miraculum fecit, sive ad matrimonium juvenes exhortatus est, patronus amantium factus est, multis saeculis post mortem ? Plerique peritorum putant probabiliorem causam esse, quod dies, quo celebratur, congruit cum Lupercalium die, quo olim juvenes Romani, nudi, per vias Vrbis bacchabantur, flagellis ferientes matronas et puellas obvias, quae saepe ictibus eorum sese offerebant, sperantes tali ritu mox  praegnantes factum iri. Aliud exemplum ritus pagani ab Ecclesia Christiana, ut ita dicam, baptizati, ut, puta, Nativitas Jesu, quae congruit cum die, quo celebrabatur Sol Invictus…

Sic religiones quasi cursores inter se lampada tradunt ! 

Pastrix