30 janvier 2012

CVR NVNC DEMVM ?

Heri iterum praeses noster sermonem habuit cum duobus diurnariis ex asseclis suis coram Gallabus et Gallis (ut dicere solet) per televisionem, ut novissima sua proposita ad restituendam Galliam exponeret post illam crisim, ex  qua, ut autumat, beneficio suo mox exituri sumus. Quae proposita vix tribus mensibus profert ante proximam electionem praesidis Galliae, mense Majo, cum ipse se  candidatum professurum esse nondum declaravit, propterea quod “officium sibi proposuerit tuendi cives, usque ad muneris sui finem, ut... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:55 - Commentaires [0] - Permalien [#]