Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
30 janvier 2012

CVR NVNC DEMVM ?

Heri iterum praeses noster sermonem habuit cum duobus diurnariis ex asseclis suis coram Gallabus et Gallis (ut dicere solet) per televisionem, ut novissima sua proposita ad restituendam Galliam exponeret post illam crisim, ex  qua, ut autumat, beneficio suo mox exituri sumus. Quae proposita vix tribus mensibus profert ante proximam electionem praesidis Galliae, mense Majo, cum ipse se  candidatum professurum esse nondum declaravit, propterea quod “officium sibi proposuerit tuendi cives, usque ad muneris sui finem, ut praeses, ab incommodis crisis”. Sed haec proposita, ut videtur, ante tempus diuturnum, vel etiam annos, nihil proficere necesse est. Si vere Galliae prodesse debebant, cur ergo ea non proposuit antequam muneris ejus finis appropinquet? Voluit, credo, nobis persuadere quinque annos non satis sibi fuisse, et quinque annos amplius sibi largiendos esse, ut summam manum operi suo immittere  sibi liceat. Sed neminem fugit his quinque annis decies centena milia hominum opere carentibus addita esse, numerum autem pauperum in viis urbium mendicantium valde auctum esse et in dies plures homines tenuiores desperatione affici. Ergo eine  confidendum est , qui fere in omnibus rebus adhuc exspectationes nostras decepit, cum nobis maria montesque, ut dicitur, nunc pollicetur ?

Pastrix

 

Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité