Die quarto decimo mensis Julii quotannis celebrari solet anniversarius Maximae Rerum Mutationis Gallicae, quae evenit anno millesimo septingentesimo octogesimo nono (MDCCLXXXIX), cum populus Bastillam, castellum Lutetiae situm, expugnavit, carcerem ingentem, sed tunc temporis fere vacuum, quod vulgo signum despotismi regis Galliae habebatur. Populus, vel potius plebs, hanc seditionem fecit, non factio quaedam militaris, ut evenit in aliis civitatibus. Nullus dux, nullus miles in causa erat, sed turba tumultuosa, quae milites Helveticos, qui Bastillam custodiebant, cum resistere conati essent, omnes trucidavit. Cur igitur celebratur hic dies festus decursu ingenti militum, armorum, curruum cataphractorum, in via quae inscribitur Campi Elysii, coram praeside et plerisque ministris Reipublicae, dum aëronaves pugnatrices caelum fragose sulcant ? Hanc rem in quaestionem heri vocavit una ex candidatis, qui Reipublicae rectionem petunt, sub titulo Ecologistarum, nomine Eva Joly, quae, origine Norvegiana, Galla jamdudum facta est. “Etenim, inquit, in terra mea pristina, dies festus nationalis celebratur puerorum puellarumque, civium ad omnes classes pertinentium, senum, etc, pacifico decursu, non militum ut in Gallia. Cur ita non fieret hic, si praeses electa ero ? ” Statim undique conclamatum est adversus hoc propositum in omnibus partibus politicis Gallicis, dextrorsum quidem, sed etiam sinistrorsum, et addidit Primus minister istam dominam non aptam videri ad intellegendos mores Gallicos, cum ipsa non sit a Gallia oriunda. Quod responsum conclamationem aliam partium sinistrarum excitavit, quod Primus minister nostrae Reipublicae principia oblitus esset, quae praecipiant ut omnes cives, cujuscumque sint originis, aequi habeantur et iisdem juribus sine discriminatione  fruantur.

Ego ipse me opinionem nullam certam habere fateor de hac quaestione, sed dominam Evam Joly non reprehenderim, nam ejus propositum dignum mihi videtur, cujus ratio habenda sit, cum ejus tempus advenerit.

Pastrix