Postquam tot homines de casu Dominici S.K. in variis linguis et diversis modis nuper scripserunt, et praesertim post eos qui Latine id fecerunt (NEMINEM dico et ICONOCLASTEM in primis), me facere non posse quin ipse opinionem meam exponerem censui, ne lectores illorum solum Gallum animo fingerent sententiam suam de hoc casu loqui non audere. Verum est me diu dubitasse essetne mihi adversandum opinioni duorum scriptorum quos alioquin maximi facio  et aestimo, immo valde amo et diligo.

NEMO enim Gallos reprehendit quod quadamtenus nimis indulgeant ‘voluptatibus carnis’ et ideo querantur de rationibus justitiae Americanorum. At, optime Nemo,  non ob illam causam de iis queruntur sed quia iis videtur homo, quisquis sit et cujuscumque sceleris accusatus, tractari non debere quasi jam damnatus esset. Nam apud nos viget lex ‘de conjectura innocentiae’ dicta, quae stricte prohibet etiam ne homo accusatus,, sed nondum damnatus, exempli gratia,  appareat in photographematis ignominia notatus et manibus vinctis. Si haec vocatur ab amico nostro THERSITA hypocrisis Gallorum, respondebo hanc hypocrisin fructum esse cultus civilis, quo longe discessimus a barbarie quae legem Lynch vocatam olim invenit !

Si bellum Gallo-Americanum inde oritur, ut conjicere videtur Iconoclastes, ego pugnare paratus sum pro terra mea !

Pastrix