23 avril 2011

HIEMS ABIIT, EGO EO RVS

Vale, acris hiems ! Ave, ver novum ! Denique tandem sol terram calefacit, aura suavis flat sub puellarum castulis. Omnia reviviscunt. Venit mihi tempus ab urbano cultu et tumultu procul abeundi, et rusticam nostram domum petendi. Quae in Alpibus Septentrionalibus sita est. Ibi nulla televisio, fere nulla acta diurna, vix nobis radiophonum est, quod nobis nuntios a reliquis terris afferat. Ibi pax, quies, “mugitusque boum” ! Etiam interrete deerit, ita ut soli libri solitudini aliquid solacii praebeat. Sed quot et quales ! Nam multo plures sunt illic quam hic in domo urbana. Inter quos alios legere juvabit, alios relegere. Nam in dies magis me delectat relegere quam legere ! Quasi plura  me inventurum nova sperarem in libris jam lectis, quam in recenter emptis. Et re vera ita persaepe mihi  usu venit. Nam cum res in libro narratae legenti jam notae sint, nihilque festinare  opus sit ad exitum noscendum,  toto lectionis tempore uti licet ad gustandas singulas res cum in eventuum ordine, tum in agentium moribus et affectibus. Neque obliviscendum est, quod dicitur, lectorem fere haud minus creare librum quam scriptorem  ipsum, ita ut, quomodo lector temporis lapsu sit mutatus , librum quoque re ipsa mutatum esse necesse sit.

Ergo valete, ad mensem Majum, cum in urbem rediero.

Pastrix

Posté par Pastrix à 18:03 - Commentaires [2] - Permalien [#]


Commentaires sur HIEMS ABIIT, EGO EO RVS

    Bene ambula!

    Te et tua verba docta, ut fit unoquoque anno, desiderabimus. Spero fore ut tu tuique optimis feriis fruamini!

    Posté par Nemo Oudeis, 23 avril 2011 à 19:25 | | Répondre
  • Bon, je suis plutôt d'accord avec toi.

    Posté par Vins Pomerol, 08 mars 2012 à 04:56 | | Répondre
Nouveau commentaire