27 mars 2011

AVE, CAvDEX IMPERATOR

Vt populi posset sibi conciliare  favorem      Caudex elegit  bella movere foris. Se sperans nomen ducis summi meriturum,              Si terrore implet pectora missilibus. Dulce videtur inexpertis bellum, ait  Erasmus,      De nostro, credo, Caudice vaticinans. Pastrix
Posté par Pastrix à 11:53 - Commentaires [2] - Permalien [#]

20 mars 2011

DE DIVERSIS MODIS CVM INCENDIIS CERTANDI

Sunt  duo per mundum loca  nunc  quae incendia vastant : In Libya  prior est,  alter inest  Asia. Hic aqua  jactatur, qua sperant ignem inhibere.          Illic in prunas, contra, oleum jaciunt ! Pastrix
Posté par Pastrix à 16:47 - Commentaires [0] - Permalien [#]
06 mars 2011

EPIGRAMMA IN DVCEM LIBYAE

Desine, Gaddafi, civilia bella movere !     Nonne tot anni quos solium  Libyae Usurpas non sufficiunt tibi ? Quin imitaris      Vicinos socios qui nuper exsilium Optarunt potius quam caedere cives.     Tu qui pastor eras, sit tibi cura ovium ! Pastrix
Posté par Pastrix à 17:42 - Commentaires [4] - Permalien [#]