Vt populi posset sibi conciliare  favorem

     Caudex elegit  bella movere foris.

Se sperans nomen ducis summi meriturum,        

     Si terrore implet pectora missilibus.

Dulce videtur inexpertis bellum, ait  Erasmus,

     De nostro, credo, Caudice vaticinans.

Pastrix