19 février 2011

VIVAT LIBERTAS !

Vbique fere  terrarum his diebus celebratur rerum mutatio in terris arabicis quasi subito facta, et  libertas a populis modo tyrannis subjectis tandem vindicata. Sed estne haec celebratio omnino sincera ? Apud populos certe, at apud rerum moderatores variarum civitatum, fortasse non ita.  Nam inter gentium gubernatores exsistit amicitia quaedam et communitas utilitatum, quae eorum multo magis interest, quam libertas populorum. Itaque usque ad extremum haesitabant plerique principum, exspectantes quid fieret et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:00 - Commentaires [2] - Permalien [#]

13 février 2011

IN DIEM XIV m.FEBRARII

    Ad Venerem  “Tu Venus omnipotens, precibus si flecteris ullis,    Fer, precor, auxilium, nonne juvare voles ? Invita Te, quis poterit fidenter amari,    Laetitiaque frui cum socia facili ? O Dea, nunc videor mihi vitam ducere amaram,    A cunctis linquor : Te sine, nullus amor !” At (Venus inquit) Amor, si mi pares, tibi cedet,    Liber dummodo sis : eligito quid ames ! Mas juvenis tibi si placet, aut formosa puella,   ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:18 - Commentaires [0] - Permalien [#]