25 décembre 2010

De acomoclitismo (sequitur)

Hodie iterum de acomoclitismo scribere mihi liceat. Etenim nuper inveni in loco interretiali c.t. "poeticum.at/CCV.htm", versuum collectionem ad hanc materiam attinentem, qui in latrinae muris Universitis cujusdam inscripti erant. Inter poëmatia ibi inventa sunt tria, quae argumento nostro accurate respondent, modo scripta qui, quamvis impudicus, satis urbanus mihi visus est. Sed vos ipsi videritis. Ecce igitur vobis haec poëmatia: 1) Villosum futuas melius cunnum mihi crede  quam glabrum ! Dic cur ? Ille fricat coleos ! At... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 11:59 - Commentaires [3] - Permalien [#]

16 décembre 2010

DE “ACOMOCLITISMO”

Nuper primum in actis quibusdam diurnis  Gallicis hoc vocabulum legi quod omnino nesciebam, idque in symbola explicabatur his verbis : est usus, qui apud feminas in dies magis in morem venire videtur, habendi cunnum penitus evulsum aut rasum, utique omni pilo vacuum. Qui mos, si symbolae auctori credimus, ex pelliculis perductus est, quae pornographicae dicuntur, in quibus pleraeque mimae genitalia sua ostendunt omnino glabra. Fortasse quoque ortus est ex cupiditate in feminis natura insita, ut juniores et quasi impuberes... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:49 - Commentaires [10] - Permalien [#]
04 décembre 2010

VIR ET CAPRAE

Hodie, quod raro mihi contingit, non de rebus publicis scribam sed de nuntio quodam quem nuper in actis diurnis Gallicis legi, et qui non mediocrem mihi movit admirationem. De viro agebatur, qui in manifesto scelere deprehensus erat. In quonam scelere ? Stuprum capris compluribus ordine inferebat. Quem caprarum amatorem cum incautum earum herus oppressisset, custodibus publicis continuo tradidit. Ad tribunal adductus, reus damnatus est ad carcerem in quinque menses, tamen cum poenae dilatione, et multa multatus centum et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:08 - Commentaires [9] - Permalien [#]