Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
16 décembre 2010

DE “ACOMOCLITISMO”

Nuper primum in actis quibusdam diurnis  Gallicis hoc vocabulum legi quod omnino nesciebam, idque in symbola explicabatur his verbis : est usus, qui apud feminas in dies magis in morem venire videtur, habendi cunnum penitus evulsum aut rasum, utique omni pilo vacuum. Qui mos, si symbolae auctori credimus, ex pelliculis perductus est, quae pornographicae dicuntur, in quibus pleraeque mimae genitalia sua ostendunt omnino glabra. Fortasse quoque ortus est ex cupiditate in feminis natura insita, ut juniores et quasi impuberes videantur. Praeterea  plerique viri dicuntur cunnum omnino aut fere omnino pilis vacuum malle quam pilosum et hirsutum, praesertim cum eum ore suo basiant et sugunt.

Nuper igitur inventum est hoc verbum, quo in hujus nuntii titulo usus sum, quod unde sit ductum exquirere properavi. Cujus etymologiam in Vicipaedia, illa celebri Encyclopaedia, tam utili et pretiosa, facile comperi. Illic inveni verbum, ut exspectabam,  ex Graeco ductum, ubi invenitur ᾶλφα στερητικὀν (alpha privativum), deinde κὡμη (coma), denique κλειτορἱς (landica). Miror equidem  curnam hic sit mentio de landica sola , cum ad genitalia tota res pertineat ? Cur non potius vocabulum κὑσθος (verbi gratia) usurpetur, quod cunno Latino accuratius respondeat ? Quod si nobis placeret,  mos, de quo loquimur, verbo quod est “a-como-cysth-ismus” significaretur….

Pastrix

 

Publicité
Publicité
Commentaires
R
That was a great piece of information., I enjoyed reading it..,Red Bull Hats
N
Generally I do not post on blogs, but I would like to say that this post really forced me to do so, Excellent post! New Era Hats
B
Good post. I am also going to write a blog post about this...I enjoyed reading your post and I like your take on the issue. Thanks.http://www.jerseysonline.co
C
Mulieres quae sic agere solent Latine strictivellae dicuntur, Linguae Latinae Graeco verbo amplius non opus est. <br /> <br /> Caligula
F
rmtなどがそうだ。rmt リネージュ2これらMMORPGといわれるオンラインゲームは、リネージュ2 rmt1つのサーバーに数千人のプレイヤーが同時にログインしゲームを行なっている。ここでいうサーバーとは、物理的なサーバーではない。MMORPGでは、rmt とはサーバーやワールドと呼ばれる単位で複数の同じ世界が存在する。アトランティカ RMT3万人が同時に1つのサーバへアクセスすると処理が重くなってしまうrmt aion
latine
Publicité
Publicité