VIR ET CAPRAE
Hodie, quod raro mihi contingit, non de rebus publicis scribam sed de nuntio quodam quem nuper in actis diurnis Gallicis legi, et qui non mediocrem mihi movit admirationem. De viro agebatur, qui in manifesto scelere deprehensus erat. In quonam scelere ? Stuprum capris compluribus ordine inferebat. Quem caprarum amatorem cum incautum earum herus oppressisset, custodibus publicis continuo tradidit.
Ad tribunal adductus, reus damnatus est ad carcerem in quinque menses, tamen cum poenae dilatione, et multa multatus centum et quinquaginta euronum. Judex enim auditores admonuit, reum capras, non libenter sed invitas, per vim stupravisse, quod hominis crimen valde augere dixit. Sed quis pro certo affirmare potest, quid caprae de hoc coitu senserint, et quomodo , postquam hominis amorem cognovissent, olentem suum maritum (ut hircum Horatius vocabat) acceperint ?
Nonne nuntius hic dignus est, qui in fabula Phaedriana narretur ?
Pastrix