29 octobre 2010

EPIGRAMMATION IN CAVDICEM

Per somnum mihi  visus  Caudex  est obiisse. --O utinam recte  somnia  nos  moneant. Pastrix  
Posté par Pastrix à 12:53 - Commentaires [7] - Permalien [#]

17 octobre 2010

CONVENTVS HYPOCRITARVM

Nuper Romae convenerunt duo hypocritae et veteratores, scilicet Benedictus Romanus et Maledictus Gallus, qui inter se simulatione et dissimulatione  decertarunt, unus fingens se oblitum esse  reprehensionis (quam subsecuti sunt multi episcopi  Galli), qua propter zingarorum vexationem paucis ante diebus Galliam petierat, alter pietatem humiliter simulans, cum omnibus notum sit eum fere nunquam missae dominicae adesse, immo uxorem  post divortium duxisse, quod ab Ecclesia   prorsus vetatur, qua de causa... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:25 - Commentaires [8] - Permalien [#]