25 septembre 2010

EPIGRAMMA

Ante Europaeos  proceres se praebuit iste     ridiculum histrio qui , Gallia, te regit. Heu ! quam pudet  illum nos dominum elegisse odiosum     gallus ut in fimo  qui pedibus trepidat ! Num vis dirigere in mundo , stulte, omnia solus ?     Stercore sed proprio gallus inesse solet ! Pastrix
Posté par Pastrix à 22:41 - Commentaires [10] - Permalien [#]

16 septembre 2010

QVANTVM DISTET INTER LATINE LEGERE ET SCRIBERE

Accepi nuper, a professore quodam in una ex Vniversitatibus studiorum Lutetianis docendi munus exercente, nuntium quem vos, carissimi lectores et lectrices, hic legere potestis :   “Sodales salvete. Vos propono 'Verba', informaticalis instrumentum quid adjuvat in hodierno usu linguae latinae et studio. Gratis est et libero usu. Hodie, auxilio vestro opus mihi est duorum vel tribus inter vobis ut 'Verba' utamini et me reddatis ad emendationes facendam. Adjunctum documentum aperitote scitum certiore quod agitur; legete... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 11:15 - Commentaires [8] - Permalien [#]
05 septembre 2010

DE VEXATIONE ZINGARORVM

In multis Europae terris, gens quam complures Zingaros vocant, sed  quae se ipsam vocat Roma (pluralis nominis Rom, quod significat in eorum lingua “homo”), ceteris civibus despectui est incredibili, et quasi inferius genus aestimatur, vix dignum quod humanum habeatur. Usque adhuc hic contemptus praesertim inveniebatur in civitatibus Europae Orientalis, ut Dacoromania, Hungaria, Bulgaria, Jugoslavia (priore), nunc autem in Italia (Berlusconio regente) et in Gallia (Sarkozio praeside) patentior  factus est. In Gallia,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:19 - Commentaires [11] - Permalien [#]