Ante Europaeos  proceres se praebuit iste

    ridiculum histrio qui , Gallia, te regit. Heu !

quam pudet  illum nos dominum elegisse odiosum

    gallus ut in fimo  qui pedibus trepidat !

Num vis dirigere in mundo , stulte, omnia solus ?

    Stercore sed proprio gallus inesse solet !

Pastrix