20 août 2010
FABVLOSISSIMA FABVLARVM
Ditissimae quidem sunt fabulae, quas divulgarunt homines antiqui, et imprimis poëtae ut Homerus , Hesiodus, Ovidius et alii, ditissimae miraculis creditu difficillimis, metamorphosibus variis, coitibus incredibilibus inter bestias et homines effectis, quibus miraculis num crediderint re vera homines illius aetatis necnon in dubio ponere licet. Nemo certe aliqua doctrina excultus iis nugis fidem habere poterat, quibus soli poëtae utebantur ut carmina sua exornarent, quod quoque quidam poëtae aetatis nostrae. etiam nunc... [Lire la suite]
02 août 2010
MIMVLA IN PELLICVLA
Scitisne Primam Gallarum Dominam, praesidis nostri histrionis uxorem, his diebus, Lutetiae, mimulae partes in pellicula agere, quam commentus est et regit clarissimus cinematographicus auctor Americanus Woody (Lat. Silvius ?) Allen ? Ita variis superioribus suis artificiis Carola nostra novam artem addidit: postquam enim fuit figura nuda ad usum photographorum, et multorum virorum femina, deinde vestium ostentatrix, et cantiuncularum cantatrix, ecce illa facta est mima, non invito, ut videtur, marito. Primum,... [Lire la suite]
