28 juin 2010

ODERVNT, NEC METVVNT !

Post tres annos regni, Caudex noster, qui a majore parte civium (eheu !) electus erat, nunc  jam non approbatur nisi a tribus ex decem Gallis, quorum plerique non dissimulant quatenus non solum hunc histrionem, sed etiam fere totum ejus ministrorum      ( quorum alius alio improbiorem in dies se praebet !) gregem   oderint et contemnant. Immo non desunt qui eum cottidie hortantur ut sponte munus suum vel  ante tempus deponat.  Quod fatendum est minime exspectandum esse, et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 12:41 - Commentaires [6] - Permalien [#]

23 juin 2010

HONOR GALLICVS

Caudis inter crura, ut ajunt, pendentibus, lusores Galli de pedifollis certamine mundano decesserunt. Post tot jactationes et ostentationes ad humilitatem tandem  redire coacti sunt. Qui non solum nullam obtinuerunt victoriam, sed etiam in tot certaminibus cum tot aliis cohortibus factis vix per unam portam follem jacere iis contigit !  Miseri galli, quibus  in stercus suum miserabiliter revertendum est ! Sed cur nos eorum pudere, pigere, paenitere debeat ? An nos eos elegimus,  qui vicarii vel... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 14:03 - Commentaires [6] - Permalien [#]
07 juin 2010

PIRATICA IN MEDIO MARI

Haud semel usque adhuc Israëliani adeo audaces et petulantes se praebuerunt, ut omnes leges et jura a cunctis gentibus agnota et probata publice violarent. Nonne meminimus quomodo paucos ante annos Libanum aggressi sint eumque omni genere pyrobolorum, prohibitis non exceptis,  oppresserint, et quomodo paulo post eadem scelera immania commiserint in Zona Gazatica, caede atque incendiis terram illam vastantes ? Itaque non tam mirum esse nobis videatur, eos nuper non dubitasse piraticam exercere in medio mari Mediterraneo, in... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 11:52 - Commentaires [41] - Permalien [#]