Post tres annos regni, Caudex noster, qui a majore parte civium (eheu !) electus erat, nunc  jam non approbatur nisi a tribus ex decem Gallis, quorum plerique non dissimulant quatenus non solum hunc histrionem, sed etiam fere totum ejus ministrorum      ( quorum alius alio improbiorem in dies se praebet !) gregem   oderint et contemnant. Immo non desunt qui eum cottidie hortantur ut sponte munus suum vel  ante tempus deponat.  Quod fatendum est minime exspectandum esse, et etiam si eorum jussui obtemperaret, nemo scit quis alius in locum ejus succedere valeat. Nam inter eos qui ei adversantur, nemo invenitur cui populi majorem partem suffragaturam sperari possit, adeo opinio, ut contra eum communis videtur, sic, si de futuro praeside agitur, diversa et divisa est. Ita fit ut navis Reipublicae maxime difficilis gubernatu videatur, ipso tempore quando procellae ei, ut ceteris terrae nationibus, undique imminent. Heu miseram Galliam !  Quam deplorabilis est rerum tuarum status !

Pastrix