Caudis inter crura, ut ajunt, pendentibus, lusores Galli de pedifollis certamine mundano decesserunt. Post tot jactationes et ostentationes ad humilitatem tandem  redire coacti sunt. Qui non solum nullam obtinuerunt victoriam, sed etiam in tot certaminibus cum tot aliis cohortibus factis vix per unam portam follem jacere iis contigit !  Miseri galli, quibus  in stercus suum miserabiliter revertendum est ! Sed cur nos eorum pudere, pigere, paenitere debeat ? An nos eos elegimus,  qui vicarii vel legati nostri in aliis terris fierent ? Ut enim praesidis nostri Caudicis inculti, exempli gratia, aut administrorum Reipublicae improborum,  nos pudere merito debet, quia ii quos nos ipsi elegimus, maleficos et honoribus indignos reipsa se praebuerunt, sic de mercennariis pedifollis (qui mercedes ingentes immerito accipiunt) nihil ad nos pertinet,  nullusque  honor de eorum victoriis nobis exspectandus erat, ergo nulla infamia  cladibus suis inurere nobis possunt. Attamen quas populi lamentationes clade eorum cognita audivimus,  quasi dedecore et ignominia maxima Gallia tota inquinata esset !  Noli te moerore conficere, o popule noster, nulla est tibi in hac quidem re culpa, et si lamentari placet, quanto dignior fortuna Reipublicae nostrae deplorabilis videtur,  quam merito acerbissime lugeas !

Pastrix