Haud semel usque adhuc Israëliani adeo audaces et petulantes se praebuerunt, ut omnes leges et jura a cunctis gentibus agnota et probata publice violarent. Nonne meminimus quomodo paucos ante annos Libanum aggressi sint eumque omni genere pyrobolorum, prohibitis non exceptis,  oppresserint, et quomodo paulo post eadem scelera immania commiserint in Zona Gazatica, caede atque incendiis terram illam vastantes ? Itaque non tam mirum esse nobis videatur, eos nuper non dubitasse piraticam exercere in medio mari Mediterraneo, in aquis internationalibus dictis, quas omni navi, secundum jus gentium, in pace transire licet. Ibi tamen  in navim non armatam, viros et mulieres civiles non milites ferentem, helicopteris bellicis impetum fecerunt et, nonnullis viatoribus interfectis, ceteros captivos in terram suam vi abstraxerunt et in carcerem, ut reos, dejecerunt. O tempora, o mores ! An piratarum mores, qui adhuc tantum in oceano Indico saeviebant,  in “Mare Nostrum” post tot saecula  redierunt ?

At illi ceteris civitatibus se reprehendentibus quod immani violentia se gessissent, nihil responderunt, nisi se tantum jure sui defendendi legitimo usos esse,  aggressorum vice ita vitiose versa, quasi viatores pacifici milites armatos, qui in eos impetum fecerant, sponte sua aggressi essent . Quisnam talem fabulam  credere poterit, nisi fanatici illius gentis fautores, quam Carolus de Gaulle olim his verbis laconice et graviter descripsisse fertur : “gens sibi confidens et imperiosa” ! 

Pastrix