31 mai 2010

EPIGRAMMA DE NEMINIS REDITV

Cum NEMO socius discessit ab orbe Latino, -- Nulla dies abiit, quin peterem blogium Illius, at frustra: lectu jam non erat aptum... -- Nunc rediit NEMO: nemine jam careo ! Pastrix
Posté par Pastrix à 10:53 - Commentaires [8] - Permalien [#]

17 mai 2010

EPIGRAMMA

In montem ignivomum in Islandia situm,         qui fumo suo  Europae toti minatur:  Dic mihi ,  sodes ,  quid tibi  fecimus,  ultima Thule ? --Cur mons ignivomus nos sepelire tuus Vult fumo, ut nemini liceat  se tollere  sursum ? -- Ignivomus sit mons, ne quoque  fumificus !   Pastrix
Posté par Pastrix à 17:45 - Commentaires [7] - Permalien [#]
13 mai 2010

DE SANCTIS GLACIANTIBVS

Hodie ultimum celebramus Sanctum ex tribus qui Sancti Glaciantes vocantur. Etenim hominum memoria(in Gallia saltem, in aliis terris nescio) animadverterunt agricolae, in mense Majo tres dies esse, quibus temperatura, quae antea fere aestiva videbatur, subito decidit et quasi hiemalis iterum fit. Hos tres Sanctos maleficos valde timent hortulani ne plantas, quas paucis diebus ante severunt, subita refrigeratione gelent et enecent (unde eorum cognomina). Qui timor adhuc manet, etiamsi perpauci homines adhuc illos Sanctos viros... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 12:11 - Commentaires [8] - Permalien [#]
07 mai 2010

NVNC INTELLEXIMVS...

Nunc omnes qui commentarios diarii mei proxima hebdomade dati legerunt, quid evenerit blogo sodalis nostri NEMINIS intellexerunt, cujus interruptio in nobis omnibus ingens  desiderium commoverat. Ergo nihil nunc nobis superest, nisi ut speremus amicum nostrum, cunctis impedimentis sublatis,  mox nuntios suos pretiosos rursus nobis daturum legendos. Ego vero in urbem redii, ubi multo facilius possum conexum interetialem adipisci, quam rure. Hodie addam hoc epigrammation  in Caudicem nostrum, qui ferri legem vult ad... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 11:46 - Commentaires [6] - Permalien [#]