Nunc omnes qui commentarios diarii mei proxima hebdomade dati legerunt, quid evenerit blogo sodalis nostri NEMINIS intellexerunt, cujus interruptio in nobis omnibus ingens  desiderium commoverat. Ergo nihil nunc nobis superest, nisi ut speremus amicum nostrum, cunctis impedimentis sublatis,  mox nuntios suos pretiosos rursus nobis daturum legendos.

Ego vero in urbem redii, ubi multo facilius possum conexum interetialem adipisci, quam rure.

Hodie addam hoc epigrammation  in Caudicem nostrum, qui ferri legem vult ad prohibendas feminas ut appareant in viis publicis velo islamico (quod vocatur) indutas :

Tu qui vis, Caudex, prohibere ut femina velo

   Tecta foras eat, et sinis ipse tuam

Depingi nudam,  non nempe tuis satis haec est  

   Lascivis oculis: visque videre alias!

Pastrix