Facere non possum quin valde mirer cur nemo (ne NEMO quidem ipse) ullum commentarium scripserit, de eo cujus mentionem in novissimo meo nuntio feci,  scilicet quod NEMINIS blogum adire nemini jam licet, nisi ad hoc rite invitatus erit,. Quasi hoc omnino novum et singulare non esset ! Quid enim sibi vult tale inauditum impedimentum ? An auctor ipse hoc blogum legere jam neminem sinere instituit, nis“ paucos fortunatos ” (ut dicunt Angli), quos ipse elegerit ? Hoc credere non possum. Ergo aequo animo exspectemus dum res liquerit !

Ego vero, ut videtis, “interrete“ adipiscendi modum ruri inveni, non domi quidem, sed in loco quodam publico in oppidulo sito, quod a villula nostra octo chiliometris tantum abest, ubi quivis,  quantumvis temporis nullaque  impensa cum interreti conecti potest. Maximas hujus oppiduli aedilibus pro eorum liberalitate agere gratias me juvat, quanquam eos haec lecturos minime sperare possum !

De difficultatibus Graeciae nummariis, nos Europaei, quomodo anxii sollicitique non simus ? Nonne haec terra quasi avia habetur nostra omnium ? Nonne erga eam gratos et generosos nos praebere debeamus ? An eam relinquamus cupidissimis et immanissimis feneratoribus obnoxiam ? O Angela, nonne  facies  ut nomine tuo dignam denique tandem  te praebeas ? Bonam spem nihilominus habere volo fore ut hoc difficile negotium, ut decet, in fine explicetur ! Nobis in hac re quoque meliora exspectanda sunt !

Pastrix