30 mars 2010

NON EST MAGNVS PVMILIO...

“Non est magnus pumilio, licet in monte constiterit” (Seneca : Ep.ad Lucilium 76). Ita est Caudex noster, qui non nanus esse desinit — non solum corpore, sed etiam animo—,  cum inter mundi principes, quod eum magnopere delectat,  superbe versatur, Hodie in America se jactat parem cum pari in Capitolio apud Baracum Obama consistere.  Miserum homunculum ! Latus ejus claudit uxor juvenis, satis formosa quidem, sed haud minus amoribus suis praeteritis (et fortasse praesentibus)  famosa. Quam... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:13 - Commentaires [4] - Permalien [#]

22 mars 2010

REVIVISCIMVS !

Denique tandem reviviscimus ! “Grata vice veris et Favoni”. Hiems jam abiit. Ut pueri Germanicam linguam discentes canebamus : “Winter ade ! Scheiden tut weh ! Aber dein Scheiden macht, dass in uns das Herze lacht ! Winter ade ! Scheiden tut weh !” Latine :“Hiems, vale ! Discessus dolet, at discessus tuus facit , ut in nobis cor rideat. Hiems, vale ! Discessus dolet.” Ver enim rediit. Grippa porcina finita est, si tamen unquam re vera saeviit, nam neminem  ipse cognosco, qui ea... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 10:50 - Commentaires [7] - Permalien [#]