“Non est magnus pumilio, licet in monte constiterit” (Seneca : Ep.ad Lucilium 76). Ita est Caudex noster, qui non nanus esse desinit — non solum corpore, sed etiam animo—,  cum inter mundi principes, quod eum magnopere delectat,  superbe versatur, Hodie in America se jactat parem cum pari in Capitolio apud Baracum Obama consistere.  Miserum homunculum ! Latus ejus claudit uxor juvenis, satis formosa quidem, sed haud minus amoribus suis praeteritis (et fortasse praesentibus)  famosa. Quam  vehementer nos pudet ab isto histrione ejusque femina rempublicam nostram exprimi debere ! Nonne  talis exitus  maximum vitium esse videtur ejus regiminis quo superbire solemus, scilicet democratiae ? “Vox populi, vox dei”, clamabant majores nostri, sed, ut “deus mortuus est”, nonne vox ejus quoque  tacere non deberet ? Sola quaestio manet : quod et quale regimen probatius  esset quam hoc ? Saeculo duodevicesimo, maximi faciebant sapientes quod vocabant “despotismum (i.e.tyrannidem) sagacem vel prudentem”, sed infortunate historia nos docuit tyrannidem citius impotentem, immo dementem fieri quam sagacem et prudentem. Itaque Winston Churchill haud temere affirmasse dicitur “democratiam esse pessimum regimen, omnibus aliis exceptis”. Ergo patiendum est , et exspectandum  dum vox populi tandem prudentior et sagacior fiat…

Pastrix